[ULPIANUS libro quarto de adulteriis. ] §40.9.12.prProspexit legis lator, ne mancipia per manumissionem quaestioni subducantur, idcircoque prohibuit ea manumitti certumque diem praestituit, intra quem manumittere non liceat.
[울피아누스, 간통에 관한 서 제4권] 입법자는 노예가 해방을 통해 심문으로부터 빠져나가지 못하도록 예방하였고, 그렇기 때문에 그들을 해방하는 것을 금지하였으며, 그 안에서는 해방할 수 없는 일정한 기간을 미리 정해 두었다.
§40.9.12.1Ipsa igitur quae diuertit omnes omnimodo seruos suos manumittere uel alienare prohibetur, quia ita uerba faciunt, ut ne eum quidem seruum, qui extra ministerium eius mulieris fuit uel in agro uel in prouincia, possit manumittere uel alienare: quod quidem perquam durum est, sed ita lex scripta est.
따라서 이혼한 당사자인 여성은 자신의 모든 노예를 어떤 방식으로든 해방하거나 양도하는 것이 금지된다. 왜냐하면 법의 문언은 그 여성의 시중 밖에 있었던 노예, 즉 농장이나 속주에 있었던 노예조차도 해방하거나 양도할 수 없도록 규정하고 있기 때문이다. 이는 실로 지극히 가혹한 일이나, 법은 그렇게 기록되어 있다.
§40.9.12.2Sed et si post diuortium seruum mulier parauit aut alia ratione adquisiit, aeque, quod ad uerba attinet, manumittere non poterit: et ita Sextus quoque Caecilius adnotat.
그러나 비록 이혼 후에 여성이 노예를 구매하거나 다른 방법으로 취득하였더라도, 문언에 관한 한 마찬가지로 해방할 수 없을 것이다. 섹스투스 카에킬리우스 역시 이와 같이 주석한다.
§40.9.12.3Pater uero in cuius potestate filia fuerit, ea tantum mancipia prohibetur manumittere alienareue, quae in usu filiae fuerunt tributa.
반면 딸을 자신의 권력 하에 두고 있던 아버지는, 딸의 사용을 위해 할당되었던 노예들에 한하여 해방하거나 양도하는 것이 금지된다.
§40.9.12.4Matrem quoque prohibuit manumittere alienareue ea mancipia, quae in ministerium filiae concesserat.
법은 어머니에 대해서도 딸의 시중을 위해 넘겨주었던 노예들을 해방하거나 양도하는 것을 금지하였다.
§40.9.12.5Sed et auum et auiam prohibuit manumittere, cum horum quoque mancipia quaestione postulari posse lex uoluerit.
나아가 할아버지와 할머니에 대해서도 해방을 금지하였는데, 법은 이들의 노예 역시 심문을 위해 청구될 수 있기를 원했기 때문이다.
§40.9.12.6Sextus Caecilius recte ait angustissimum tempus legem praestitisse alienandis manumittendisue seruis.
섹스투스 카에킬리우스는 법이 노예를 양도하거나 해방하는 데 지극히 짧은 기간만을 규정했다고 올바르게 말한다.
finge, inquit, ream adulterii intra sexagesimum diem postulatam: quae cognitio tam facile expediri potuit adulterii, ut intra sexagesimum diem finiatur? et tamen licere mulieri quamuis postulatae adulterii seruum suspectum in adulterio uel quaestioni necessarium, quod ad uerba legis attinet, manumittere.
그는 말한다. "간통 혐의를 받는 여성이 60일 이내에 기소되었다고 가정해 보라. 간통의 심리가 60일 이내에 끝날 정도로 그렇게 쉽게 해결될 수 있겠는가? 그럼에도 불구하고, 법의 문언에 관한 한, 간통으로 기소된 여성이라 할지라도 간통 혐의가 있거나 심문에 필요한 노예를 해방하는 것이 허용된다.
sane in hunc casum subueniendum est, ut destinati serui quasi conscii uel quasi nocentes non debeant manumitti ante finitam cognitionem. §40.9.12.7Pater mulieris uel mater, si intra sexagesimum diem decedant, ex his seruis, quos in ministerium filiae dederint, neque manumittere neque alienare poterunt.
참으로 이러한 경우에는, 마치 공범이거나 유죄인 것처럼 지목된 노예들이 심리가 끝나기 전에는 해방되어서는 안 된다는 구제책이 마련되어야 한다." 여성의 아버지나 어머니가 60일 이내에 사망하는 경우, 그들이 딸의 시중을 위해 주었던 노예들 중에서는 해방하거나 양도할 수 없다.