[CALLISTRATUS libro tertio de cognitionibus. ] §40.8.3.prEum, qui ita uenit, ut intra tempus manumitteretur, cum dies praestandae libertatis uenerit uiuente uenditore et perseuerante in eadem uoluntate, perinde haberi, ac si ab eo, a quo debuit manumitti, manumissus esset: mortuo autem uenditore non esse heredum eius uoluntatem explorandam diuus Marcus cum filio suo rescripsit.
[칼리스트라투스 『특별심리에 관하여』 제3권] 일정한 기간 내에 해방된다는 조건으로 매각된 자에 대하여, 자유를 부여해야 할 기한이 도래했을 때, 매도가가 생존해 있고 또한 같은 의사를 계속 유지하고 있다면, 그를 해방해야 할 의무가 있는 자로부터 해방된 것과 마찬가지로 취급되어야 하며, 한편 매도가가 사망한 경우에는 그 상속인의 의사를 탐색할 필요가 없다고 신군 마르쿠스와 그의 아들은 칙답하였다。