[PAULUS libro singulari de articulis liberalis causae. ] §40.12.41.prSi in obscuro sit, in quo fuerit statu is, qui pro libertate sua litigat, prior audiendus est probare uolens se ipsum in libertatis esse possessionem.
[파울루스, 『자유소송의 조항에 관한 단권본』에서] 자신의 자유를 위해 소송 중인 자가 어떤 신분 상태에 있었는지가 불명확한 경우, 자신이 자유의 점유 상태에 있음을 증명하고자 하는 자가 우선적으로 청문되어야 한다.
§40.12.41.1Iudex autem, qui de libertate cognoscit, etiam de rebus amotis damnoue facto cognoscere debet: fieri enim potest, ut fiducia libertatis et subripere quaedam et corrumpere atque consumere ex bonis, quibus seruiebat, ausus sit.
한편, 자유에 관하여 심리하는 판사는 반출된 재물이나 발생한 손해에 대해서도 심리해야 한다. 왜냐하면 자유에 대한 확신 때문에, 자신이 섬기던 재산 중에서 특정 물건을 훔치거나 훼손하고 소비하는 일을 감히 저질렀을 수도 있기 때문이다.