[IULIANUS libro uicensimo septimo digestorum. ] §38.8.3.prCapitis deminutione peremuntur cognationes, quae per adoptionem adquisitae sunt.
[율리아누스, 학설휘찬 제27권] 입양을 통해 취득된 인지혈족 관계는 신분상실(capitis deminutio)로 인해 소멸한다.
igitur si post mortem uerbi gratia fratris adoptiui intra centensimum diem adoptiuus frater capite deminutus fuerit, bonorum possessionem accipere non poterit, quae proximitatis nomine fratris defertur: praetorem enim non solum mortis tempus, sed etiam id, quo bonorum possessio petitur, intueri palam est.
따라서 예컨대 입양형제의 사망 후 100일 이내에 입양형제가 신분상실을 겪었다면, 그는 형제로서의 근친 관계를 이유로 부여되는 유산점유를 받을 수 없을 것이다. 법무관은 사망 시점뿐만 아니라 유산점유가 청구되는 시점도 고려한다는 것이 명백하기 때문이다.