[ULPIANUS libro trigensimo nono ad edictum. ] §37.11.1.prTabulas testamenti accipere debemus omnem materiae figuram: siue igitur tabulae sint ligneae siue cuiuscumque alterius materiae, siue chartae siue membranae sint uel si corio alicuius animalis, tabulae recte dicentur.
[ULPIANUS libro trigensimo nono ad edictum.] 유언판에 대하여 우리는 모든 재질의 형태를 받아들여야 한다. 따라서 그 판이 나무이든, 아니면 다른 어떤 재질이든, 종이이든, 양필지이든, 혹은 어떤 동물의 가죽이든 간에, 올바르게 "판"이라 불릴 것이다.
§37.11.1.1Non autem omnes tabulas praetor sequitur hac parte edicti, sed supremas, hoc est cas, quae nouissimae ita factae sunt, post quas nullae factae sunt: supremae enim hac sunt non quae sub ipso mortis tempore factae sunt, sed post quas nullae factae sunt, licet hae ueteres sint.
그러나 법무관은 고시의 이 부분에서 모든 판을 따르는 것이 아니라, 마지막 판, 즉 그 뒤에 아무것도 작성되지 않은 가장 최근에 그렇게 작성된 판을 따른다. 왜냐하면 여기서 "마지막"이란 사망 직전에 작성된 것이 아니라, 비록 그것이 오래된 것일지라도 그 뒤에 아무것도 작성되지 않은 것을 의미하기 때문이다.
§37.11.1.2Sufficit autem extare tabulas, etsi non proferantur, si certum sit eas exstare.
또한 판이 제출되지 않더라도 그것이 존재한다는 것이 확실하다면 판이 존재하는 것으로 충분하다.
igitur etsi apud furem sint uel apud eum, apud quem depositae sunt, dubitari non oportet admitti posse bonorum possessionem: nec enim opus est aperire eas, ut bonorum possessio secundum tabulas agnoscatur.
그러므로 비록 그것이 도둑에게 있거나 그것이 기탁된 사람에게 있더라도, 유산점유가 허용될 수 있음에는 의문의 여지가 없다. 왜냐하면 유언판에 따른 유산점유가 승인되기 위해 그것을 개봉할 필요는 없기 때문이다.
§37.11.1.3Semel autem exstitisse tabulas mortuo testatore desideratur, tametsi exstare desierint: quare et si postea interciderunt, bonorum possessio peti poterit.
그러나 유언자가 사망했을 때 단 한번이라도 판이 존재했음이 요구된다, 비록 그 뒤에 존재하지 않게 되었을지라도. 따라서 그 후에 그것이 멸실되었다 하더라도 유산점유를 청구할 수 있을 것이다.
§37.11.1.4Scientiam tamen exigemus, ut sciat heres extare tabulas certusque sit delatam sibi bonorum possessionem.
그러나 우리는 인지를 요구하는바, 상속인이 판이 존재함을 알고 자신에게 유산점유가 이전되었음을 확신하고 있어야 한다.
§37.11.1.5Si quis in duobus exemplaribus fecerit testamentum et aliud exstet, aliud non exstet, tabulae extare uidentur petique potest bonorum possessio.
만일 어떤 사람이 두 통의 사본으로 유언장을 작성하였고 한 통은 존재하지만 다른 한 통은 존재하지 않는다면, 판은 존재하는 것으로 보이며 유산점유를 청구할 수 있다.
§37.11.1.6Sed et si in duobus codicibus simul signatis alios atque alios heredes scripserit et utrumque extet, ex utroque quasi ex uno competit bonorum possessio, quia pro unis tabulis habendum est et supremum utrumque accipiemus.
그러나 동시에 봉인된 두 권의 책자에 각각 다른 상속인을 기재하였고 둘 다 존재하는 경우에도, 마치 하나의 판으로부터인 것처럼 양자 모두로부터 유산점유가 인정된다. 왜냐하면 그것들은 하나의 판으로 여겨져야 하며, 우리는 양자 모두를 마지막 것으로 받아들일 것이기 때문이다.
§37.11.1.7Sed si unum fecerit testator quasi testamentum, aliud quasi exemplum, si quidem id extat quod uoluit esse testamentum, bonorum possessio petetur, si uero id quod exemplum erat, bonorum possessio peti non poterit, ut Pomponius scripsit.
그러나 만일 유언자가 하나는 유언서로, 다른 하나는 사본으로 작성하였을 때, 만일 그가 유언서로 삼고자 했던 것이 존재한다면 유산점유가 청구될 것이나, 만일 사본이었던 것만이 존재한다면, 폼포니우스가 기록한 바와 같이 유산점유는 청구될 수 없다.
§37.11.1.8Exigit praetor, ut is, cuius bonorum possessio datur, utroque tempore ius testamenti faciendi habuerit, et cum facit testamentum et cum moritur.
법무관은 그 유산점유가 부여되는 자가 양 시점, 즉 유언장을 작성할 때와 사망할 때 모두 유언작성권을 가지고 있었을 것을 요구한다.
proinde si impubes uel furiosus uel quis alius ex his qui testamentum facere non possunt testamentum fecerit, deinde habens testamenti factionem decesserit, peti bonorum possessio non poterit.
따라서 만일 미성년자나 광인, 혹은 유언장을 작성할 수 없는 자들 중 다른 누군가가 유언장을 작성한 뒤, 유언능력을 가진 채 사망하더라도 유산점유를 청구할 수 없다.
sed et si filius familias putans se patrem familias testamentum fecerit, deinde mortis tempore pater familias inueniatur, non potest bonorum possessio secundum tabulas peti.
또한 만일 가자가 자신을 가부로 생각하여 유언장을 작성하였고, 그 후 사망 시점에 가부로 밝혀지더라도, 유언판에 따른 유산점유는 청구될 수 없다.
sed si filius familias ueteranus de castrensi faciat, deinde emancipatus uel alias pater familias factus decedat, potest eius bonorum possessio peti.
그러나 퇴역군인인 가자가 군인특유재산에 관하여 유언장을 작성한 후, 해방되거나 다른 방법으로 가부가 되어 사망한 경우에는 그의 유산점유를 청구할 수 있다.
sed si quis utroque tempore testamenti factionem habuerit, medio tempore non habuerit, bonorum possessio secundum tabulas peti poterit.
그러나 만일 어떤 사람이 양 시점에는 유언능력을 가졌으나 중간의 시점에는 가지지 못했더라도, 유언판에 따른 유산점유를 청구할 수 있다.
§37.11.1.9Si quis autem testamentum fecerit, deinde amiserit testamenti factionem uel furore uel quod ei bonis interdictum est, potest eius peti bonorum possessio, quia iure testamentum eius ualet: et hoc generaliter de omnibus huiusmodi dicitur, qui amittant mortis tempore testamenti factionem, sed ante factum eorum testamentum ualet.
그러나 만일 어떤 사람이 유언장을 작성한 후 광기로 인하거나 또는 재산관리 금지명령을 받아 유언능력을 상실하더라도, 법률상 그의 유언장은 유효하므로 그의 유산점유를 청구할 수 있다. 그리고 이것은 사망 시점에 유언능력을 상실하지만 그 전에 작성된 유언장이 유효한 이러한 부류의 모든 사람들에 대하여 일반적으로 일컬어지는 바이다.
§37.11.1.10Si linum, quo ligatae sunt tabulae, incisum sit, si quidem alius contra uoluntatem testatoris inciderit, bonorum possessio peti potest: quod si ipse testator id fecerit, non uidentur signatae et ideo bonorum possessio peti non potest.
만일 판이 묶여 있던 실이 절단된 경우, 만일 타인이 유언자의 의사에 반하여 그것을 절단했다면 유산점유를 청구할 수 있다. 그러나 만일 유언자 자신이 이를 행하였다면, 그것은 봉인된 것으로 보이지 않으므로 유산점유를 청구할 수 없다.
§37.11.1.11Si rosae sint a muribus tabulae uel linum aliter ruptum uel uetustate putrefactum uel situ uel casu, et sic uidentur tabulae signatae, maxime si proponas uel unum linum tenere.
만일 판이 쥐에게 갉아 먹혔거나, 실이 다른 방식으로 끊어졌거나, 노후화로 인해 썩었거나, 습기 또는 우연한 사고로 그렇게 된 경우라도, 판은 봉인된 것으로 여겨진다. 특히 단 하나의 실이라도 그것을 유지하고 있다고 가정한다면 더욱 그러하다.
si ter forte uel quater linum esset circumductum, dicendum est signatas tabulas eius extare, quamuis uel incisa uel rosa sit pars uni.
만일 실이 우연히 세 번 또는 네 번 둘러 감겨 있었다면, 비록 그 한 부분이 절단되었거나 갉아 먹혔더라도 그의 봉인된 판이 존재하는 것으로 말해야 한다.