[TRYPHONINUS libro octauo disputationum. ] §15.1.57.prSi filius uel seruus, cuius nomine dumtaxat de peculio actum est, ante finitum iudicium decesserit, id peculium respicietur, quod aliquis eorum cum moriebatur habuit.
[트리포니누스 『논집』 제8권] 단지 자신의 명의로 특유재산에 관한 소송이 제기된 가자(가족 자녀)나 노예가 소송이 종료되기 전에 사망한 경우, 그들 중 누군가가 사망할 때 보유하고 있던 그 특유재산이 고려 대상이 된다。
§15.1.57.1Sed eum, qui seruum testamento liberum esse iubet et ei peculium legat, eius temporis peculium legare intellegi Iulianus scribit, quo libertas competit: ideoque omnia incrementa peculii quoquo modo ante aditam hereditatem adquisita ad manumissum pertinere.
그러나 유언으로 노예에게 자유를 줄 것을 명하고 그에게 특유재산을 유증하는 자는, 자유가 효력을 발생하는 시점의 특유재산을 유증한 것으로 이해되어야 한다고 율리아누스는 쓰고 있다. 따라서 상속이 승인되기 전에 어떤 방식으로든 취득된 특유재산의 모든 증가분은 해방된 자에게 귀속된다。
§15.1.57.2At si quis extraneo peculium serui legauerit, in coniectura uoluntatis testatoris quaestionem esse, et uerosimilius esse id legatum quod mortis tempore in peculio fuerit ita, ut quae ex rebus peculiaribus ante aditam hereditatem accesserint debeantur, ueluti partus ancillarum et fetus pecudum, quae autem seruo donata fuerint siue quid ex operis suis adquisierit, ad legatarium non pertinere.
반면에, 만약 누군가가 제3자에게 노예의 특유재산을 유증한 경우, 문제는 유언자 의사의 추정에 있으며, 사망 시점에 특유재산에 있었던 것이 유증되었다고 보는 것이 더 타당하다. 그리하여 상속이 승인되기 전에 특유재산에 속한 물건으로부터 발생하여 추가된 것(예컨대 여노예가 낳은 아이나 가축의 새끼)은 급부되어야 하지만, 노예에게 증여된 것이나 그가 자신의 노동으로 취득한 것은 수증자에게 귀속되지 않는다。