[NERATIUS libro tertio membranarum. ] §10.2.54.prEx hereditate Lucii Titii, quae mihi et tibi communis erat, fundi partem meam alienaui, deinde familiae erciscundae iudicium inter nos acceptum est.
[네라티우스 『양피지책』 제3권.] 나와 당신에게 공동이었던 루키우스 티티우스의 유산 중에서, 나는 한 토지의 나의 지분을 처분하였고, 그 후에 우리 사이에 유산분할소송이 개시되었다.
neque ea pars quae mea fuit in iudicio ueniet, cum alienata de hereditate exierit, neque tua, quia etiamsi remanet in pristino iure hereditariaque est, tamen alienatione meae partis exit de communione.
과거에 나의 것이었던 지분은 처분됨으로써 유산에서 벗어났으므로 재판의 대상이 되지 않으며, 당신의 지분도 그러하다. 왜냐하면 당신의 지분은 비록 기존의 권리 상태에 머물러 있고 유산의 일부라 할지라도, 나의 지분이 처분됨으로써 공동관계에서 벗어나기 때문이다.
utrum autem unus heres partem suam non alienauerit an plures, nihil interest, si modo aliqua portio alienata ab aliquo ex heredibus hereditaria esse desiit.
그런데 한 명의 상속인이 자신의 지분을 처분하지 않았든 혹은 여러 명이 그러했든 간에, 상속인 중 누군가에 의해 어느 한 부분이 처분되어 유산이기를 그쳤다면 아무런 차이가 없다.