§40.1Quod frequenter mihi scribis, gratias ago.
자네가 나에게 자주 편지를 써 주는 것에 감사하네.
Nam quo uno modo potes, te mihi ostendis.
왜냐하면 자네가 할 수 있는 유일한 방법으로, 자네는 자신을 나에게 보여주고 있기 때문이네.
Numquam epistulam tuam accipio, ut non protinus una simus.
나는 자네의 편지를 받을 때마다 곧바로 우리가 함께 있는 것처럼 느끼지 않는 적이 없네.
Si imagines nobis amicorum absentium iucundae sunt, quae memoriam renovant et desiderium falso atque inani solacio levant, quanto iucundiores sunt litterae, quae vera amici absentis vestigia, veras notas adferunt? Nam quod in conspectu dulcissimum est, id amici manus epistulae inpressa praestat, agnoscere.
만약 우리 곁에 없는 친구들의 초상화가 기억을 새롭게 하고 거짓되고 허무한 위안으로 그리움을 덜어주어 우리에게 즐거움을 준다면, 곁에 없는 친구의 참된 발자취와 참된 표적을 전해주는 편지는 얼마나 더 즐거운 것이겠는가? 직접 대면할 때 가장 감미로운 일, 즉 서로를 알아보는 것을, 편지에 새겨진 친구의 자필이 제공해 주기 때문이네.
§40.2Audisse te scribis Serapionem philosophum, cum istuc adplicuisset: "Solet magno cursu verba convellere, quae non effundit una, sed premit et urguet.
자네는 철학자 세라피온이 그곳에 도착했을 때 그의 강의를 들었다고 쓰고 있네. “그는 대단한 속도로 말들을 끄집어내는 버릇이 있는데, 그것들을 한꺼번에 쏟아내는 것이 아니라 밀어내고 재촉하네.
Plura enim veniunt quam quibus vox una sufficiat. "Hoc non probo in philosopho, cuius pronuntiatio quoque, sicut vita, debet esse conposita;
하나의 목소리가 감당할 수 있는 것보다 더 많은 말들이 밀려오기 때문이네.” 나는 철학자에게서 이러한 점을 인정하지 않네. 그의 말투 역시 그의 삶과 마찬가지로 차분해야 하기 때문이네.
nihil autem ordinatum est, quod praecipitatur et properat.
서두르고 조급해하는 것에는 정돈된 것이 아무것도 없네.
Itaque oratio illa apud Homerum concitata et sine intermissione in morem nivis superveniens iuveniori oratori data est, lenis et melle dulcior seni profluit.
그러므로 호메로스에게서, 눈처럼 끊임없이 쏟아지는 저 격렬한 연설은 더 젊은 연설가에게 주어졌고, 부드럽고 꿀보다 단 연설은 노인에게서 흘러나오네.
§40.3Sic itaque habe, istam vim dicendi rapidam atque abundantem aptiorem esse circulanti quam agenti rem magnam ac seriam docentique.
그러므로 이처럼 이해하게나. 저 급하고 떠들썩한 화술은 위대하고 진지한 일을 다루며 가르치는 사람보다는 약장수에게 더 어울린다는 것을 말이네.
Aeque stillare illum nolo quam currere;
나는 그가 달리는 것처럼 말하기를 원치 않는 만큼, 물방울 떨어지듯 말하기를 원치도 않네.
nec extendat aures nec obruat.
귀를 지루하게 늘어뜨려서도 안 되고, 압도해서도 안 되네.
Nam illa quoque inopia et exilitas minus intentum auditorem habet taedio interruptae tarditatis, facilius tamen insidit, quod exspectatur, quam quod praetervolat.
그러므로 저 결핍과 빈약함 역시 끊기는 느림의 지루함 때문에 청중의 주의를 떨어뜨리지만, 그래도 기다려지는 말이 날아 가버리는 말보다 더 쉽게 마음에 들어앉기 마련이네.
Denique tradere homines discipulis praecepta dicuntur; non traditur quod fugit.
결국 사람들은 제자들에게 가르침을 ‘전수한다’고 말하는데, 달아나는 것은 전수될 수 없네.
§40.4Adice nunc, quod quae veritati operam dat oratio, inconposita esse debet et simplex.
게다가 진리에 헌신하는 연설은 꾸밈이 없고 단순해야 한다는 점을 덧붙이겠네.
Haec popularis nihil habet veri;
대중의 비위를 맞추는 이 연설은 진실을 아무것도 담고 있지 않네.
movere vult turbam et inconsultas aures inpetu rapere, tractandam se non praebet, aufertur.
그것은 군중을 동요시키고 신중하지 못한 귀를 기세로 휩쓸어가려 할 뿐, 음미해 보도록 내버려 두지 않고 떠나가 버리네.
Quomodo autem regere potest, quae regi non potest? Quid, quod haec oratio, quae sanandis mentibus adhibetur, descendere in nos debet? Remedia non prosunt, nisi inmorantur.
스스로 제어되지 않는 것이 어떻게 다른 것을 다스릴 수 있겠는가? 더구나 마음을 치유하는 데 쓰이는 이 연설은 우리 안으로 깊이 내려앉아야 하지 않겠는가? 치료제는 머물러 있지 않으면 아무런 소용이 없다네.
§40.5Multum praeterea habet inanitatis et vani, plus sonat quam valet.
게다가 그것은 허무함과 헛된 것을 많이 담고 있어, 그 가치보다 소리가 더 크네.
Lenienda sunt, quae me exterrent, conpescenda, quae inritant, discutienda, quae fallunt, inhibenda luxuria, corripienda avaritia;
나를 겁주는 것들은 완화되어야 하고, 자극하는 것들은 억제되어야 하며, 미혹하는 것들은 해소되어야 하고, 사치는 억제되어야 하며, 탐욕은 문책당해야 하네.
quid horum raptim potest fieri? Quis medicus aegros in transitu curat? Quid, quod ne voluptatem quidem ullam habet talis verborum sine dilectu ruentium strepitus?
이것들 중 어떤 것이 급히 이루어질 수 있겠는가? 어떤 의사가 길을 지나가며 환자를 치료한단 말인가? 더구나 이처럼 가림 없이 쏟아지는 말들의 소음에는 그 어떤 즐거움조차 없지 않은가?
§40.6Sed ut pleraque, quae fieri posse non crederes, cognovisse satis est, ita istos, qui verba exercuerunt, abunde est semel audisse.
하지만 가능하리라 믿지 못했을 대부분의 일들을 아는 것으로 충분하듯이, 말 연습을 일삼은 저런 자들의 말을 듣는 것도 한 번이면 충분하고도 남는다네.
Quid enim quis discere, quid imitari velit? Quid de eorum animo iudicet, quorum oratio perturbata et inmissa est nec potest reprimi?
도대체 누구인들 무엇을 배우고 무엇을 본받고 싶어 하겠는가? 연설이 어수선하고 마구 내달리며 억제할 수 없는 자들의 마음에 대해 어떻게 판단해야 하겠는가?
§40.7Quemadmodum per proclive currentium non ubi visum est, gradus sistitur, sed inritato corporis pondere se rapit ac longius quam voluit effertur; sic ista dicendi celeritas nec in sua potestate est nec satis decora philosophiae, quae ponere debet verba, non proicere, et pedetemptim procedere.
내리막길을 달리는 사람들의 걸음이 멈추려 한 곳에서 멈추는 것이 아니라, 몸무게에 가속도가 붙어 저절로 휩쓸려 가며 자신이 원했던 것보다 더 멀리 나아가게 되는 것과 마찬가지로, 이와 같은 말하기의 속도는 제 힘으로 제어할 수도 없고, 철학에 충분히 어울리지도 않네. 철학은 말을 내던지는 것이 아니라 내려놓아야 하며, 한 걸음 한 걸음 조심스럽게 나아가야 하기 때문이네.