§22Sernate, uirgines, seruate quod esse coepistis.
童贞女们啊,请保持,保持你们已经开始成为的样子。
seruate quod eritis.
保持你们将要成为的样子。
magna uos merces habet, praemium grande uirtutis, munus maximum castitatis.
巨大的赏赐正等待着你们,这是美德的伟大回报,是贞洁的至高恩赐。
uultis scire quo malo careat et quid boni teneat continentiae uirtus? multiplicabo, inquit mulieri Deus, tristitias tuas et gemitus tuos, et in tristitia paries filios, et conuersio tua ad uirum tuum et ipse tui dominabitur.
你们想知道节制的德行免去了何种邪恶,又保有了何种善美吗? 天主对女人说:“我要大大增加你的痛苦和你的呻吟,你必在痛苦中生子,你必仰慕你的丈夫,他必管辖你。
uos ab hac sententia liberae estis, uos mulierum tristitias et gemitus non timetis, nullus uobis de partu circa filios metus est: nec maritus dominus, dominus uester et caput Christus est ad instar et uicem masculi, sors uobis et condicio communis est.
”你们免受这判决;你们不惧怕女人的痛苦和呻吟;你们没有关于生育和子女的恐惧。 丈夫也非你们的主人;你们的主人和头颅乃是基督,他代表并取代了男性,你们与他有着共同的命运和境遇。
Domini uox est illa dicentis: filii saeculi huius generant et generantur: qui autem habuerint dignationem saeculi illius et resurrectionis a mortuis, non nubunt neque matrimonium faciunt: neque enim incipiunt mori. aequales enim sunt angelis Dei, cum sint filii resurrectionis.
那是主亲口说的话:“这世俗的子孙娶妻生子,也嫁人;但那些被认为配得那世界、并从死者中复活的人,既不娶也不嫁。 因为他们不能再死,他们与天主的使者相等,因为他们是复活的子孙。
quod futuri sumus, iam uos esse coepistis.
”我们将来要成为的样子,你们现在已经开始成为。
uos resurrectionis gloriam in isto saeculo iam tenetis, per saeculum sine saeculi contagione transitis: cum castae perseueratis et uirgines, angelis Dei estis aequales.
你们在这世上已经拥有了复活的荣耀,你们穿过这世界而不受世界的污染。 只要你们保持纯洁和童贞,你们就与天主的使者相等。
tantum maneat et duret solida et inlaesa uirginitas et ut coepit fortiter, iugiter perseueret nec monilium aut uestium quaerat ornamenta sed morum.
只愿那坚固无损的贞洁得以存留和持久,并如其刚强地开始那般,始终坚持不懈,不求项链或衣服的装饰,而求品格的修饰。
Deum spectet et caelum neque oculos ad sublime porrectos ad carnis et mundi concupiscentiam deprimat, ad terrena deponat.
愿她仰望天主和上天,不要将向高处伸展的目光向下拉到肉体和世界的私欲,也不要将其垂落于地上的事物。
§23Prima sententia crescere et multiplicari praecepit, secunda et continentiam suasit.
宣告一命令要繁衍和增多,宣告二则劝导了节制。
dum adhuc rudis mundus et inanis est, copiam fecunditate generantes propagamur et crescimus ad humani generis augmentum: cum iam refertus est orbis et mundus inlicit, qui capere continentiam possunt spadonum more uiuentes castrantur ad regnum.
当世界仍处于未开和空虚之时,我们通过生育的多产而繁衍,为了人类的增长而扩展和壮大。 如今大地已满,世界在诱惑,那些能接受节制的人,以阉人的方式生活,为了天国而自阉。
nec hoc iubet Dominus sed hortatur, nec iugum necessitatis inponit, quando maneat uoluntatis arbitrium liberum.
主不命令此事,而是劝勉;主不强加必然的轭,因为自由意志的抉择依然存在。
sed cum habitationes multas aput patrem suum dicat, melioris habitaculi hospitia demonstrat.
然而,当主说在他父亲那里有许多住处时,他指明了更佳居所的宿处。
habitacula ista meliora uos petitis, carnis desideria castrantes maioris gratiae praemium in caelestibus obtinetis.
你们追求这些更佳的居所,克制肉体的私欲,在天国获得更大恩宠的赏赐。
omnes quidem qui ad diuinum munus et patrium baptismi sanctificatione perueniunt hominem illic ueterem gratia lauacri salutaris exponunt et innouati Spiritu sancto a sordibus contagionis antiquae iterata natiuitate purgantur.
确实,凡是通过圣洗圣化而获得天主及天父恩赐的所有人,都在那里通过救恩洗礼的恩宠脱去旧人,并被圣神更新,通过重生而从昔日污染的污垢中得到净化。
sed natiuitatis iteratae uobis maior sanctitas et ueritas conpetit, quibus desideria iam carnis et corporis nulla sunt.
然而,重生的更大圣洁和真理属于你们,在你们身上已无任何肉体和人身的私欲。
sola in uobis quae sunt uirtutis et spiritus ad gloriam remanserunt.
在你们内,只有属于美德和心灵的事物为了荣耀而留存。
apostoli uox est quem Dominus uas electionis suae dixit, quem ad promenda mandata caelestia Deus misit. primus homo, inquit, e terrae limo, secundus e caelo: qualis ille e limo, tales et qui de limo, et qualis caelestis, tales et caelestes.
这是主称其为“拣选的器皿”、神为昭示天国诫命而差遣的宗徒的声音:“第一人,”他说,“来自地上的泥土;第二人来自天上。 那来自泥土的如何,属泥土的人也如何;那天上的如何,天上的属天之人也如何。
quomodo portauimus imaginem eius qui de limo est, portemus et imaginem eius qui de caelo est.
正如我们承受了那属泥土者的形象,我们也当承受那属天者的形象。
hanc imaginem uirginitas portat, portat integritas, sanctitas portat et ueritas, portant disciplinae Dei memores, iustitiam cum religione retinentes, stabiles in fide, humiles in timore, ad omnem tolerantiam fortes, ad sustinendam iniuriam mites, ad faciendam misericordiam faciles, fraterna pace unanimes adque concordes.
”童贞承载着这形象,无暇承载着它,圣洁与真理承载着它,那些铭记天主规诫、保持正义与虔敬、信仰坚定、敬畏中谦卑、对一切忍耐皆坚强、对承受伤害温和、乐于施予仁慈、在兄弟般的和平中同心协力的人承载着它。
§24Quae uos singula, o bonae uirgines, obsernare, diligere, inplere debetis quae Deo et Christo uacantes ad Dominum, cui uos dicastis, et maiore et meliore parte praeceditis.
善良的童贞女们啊,你们应当逐一遵守、热爱并践行这些事。 你们向天主和基督奉献自己,并在更大更优越的部分上,领先走向你们所委身的基督。
prouectae annis, iunioribus facite magisterium: minores natu, praebete conparibus incitamentum.
年长者,请为年轻者作表率;年轻者,请同辈提供激励。
hortamentis uos mutuis excitate, aemulis de uirtute documentis ad gloriam prouocate.
用相互的劝勉来激发自己,以竞争性的德行榜样激发彼此走向荣耀。
durate fortiter, spiritaliter pergite, peruenite feliciter.
坚强地持久吧,属灵地前进吧,幸福地抵达吧。
tantum mementote tunc nostri, cum incipiet in uobis uirginitas honorari.
只请在你们的童贞开始获得尊荣之时,记起我们。