§retractationes.1Eo tempore librum de unico baptismo amicus quidam meus a nescio quo Donatista presbytero accepit indicante, quod Petilianus episcopus eorum Coustantiniensis eum scripserit.
那时,我的一个朋友从某个不知名的多纳图派司祭那里得到了一本关于《单一洗礼》的书,那人指出,他们康斯坦丁娜的主教佩蒂里亚努斯写了这本书。
hunc ad me ille adtulit ac uehementer, ut ei responderem, rogauit.
他把这本书带给我,并恳求我写信答复。
librum autem etiam meum, in quo respondi, eundem titulum habere uolui, hoc est de unico baptismo.
而我也希望自己作答的那本书具有相同的标题,即《论单一洗礼》。
§retractationes.2In quo libro illud, quod dixi: Constantinum imperatorem Donatistis criminantibus ordinatorem Caeciliani Felicem Aptugnensem non negasse accusationis locum, quamuis eos inCaecilianum fictis criminibus calumniosos fuisset expertus, in ordine temporum postea consideratum aliter inuentum est.
在那本书中,我曾说过:尽管君士坦丁皇帝已经发现多纳图派在针对凯基利阿努斯的捏造指控中进行诽谤,但在他们指责凯基利阿努斯的授职者阿普通加的腓力斯时,皇帝并没有拒绝给他们控告的机会。 这件事后来按照时间顺序重新审视,发现实际情况并非如此。
nam prius memoratus imperator causam Felicis fecit audiri a proconsule, ubi legitur absolutus, et postea ipse Caecilianum cum accusatoribus eius auditum comperit innocentem, ubi eos expertus est in eius criminibus calumniosos.
因为前述皇帝首先让行省总督审理了腓力斯的案件,记录中写道腓力斯被宣告无罪;随后,皇帝亲自听取了凯基利阿努斯及其控告人的陈述,发现凯基利阿努斯是无辜的,由此他发现那些人在对凯基利阿努斯的指控中是进行诽谤的。
qui ordo temporum per consules declaratus multo uehementius in ea causa calumnias Donatistarum conuincit penitusque subuertit, quod alibi ostendimus.
这一通过执政官们明确的时间顺序,更加有力地揭露并彻底推翻了多纳图派在该案中的诽谤,对此我已在别处作了阐明。
§retractationes.3Hic liber sic incipit: Respondere aduersa sentientibus.
这本书是这样开始的:“回答那些持相反意见的人……”