§retractationes.1Ad quem scripseram tres libros, quorum titulus est De peccatorum meritis et remissione, ubi diligenter disputatur etiam de baptismo paruulorum, rescripsit mihi se fuisse permotum, quod dixerim fieri posse, ut sit homo sine peccato, si uoluntas eius non desit ope adiuuante diuina, quamuis nemo tam perfectae iustitiae in hac uita uel fuerit uel sit uel futurus sit.
我曾向其写过三卷书(其书名为《论罪的报应与赦免》,其中也对婴儿洗礼进行了仔细的讨论)的那个人,写信回复我,说他因我说“如果人的意志在神圣帮助的辅佐下不缺席,人就有可能无罪地存在,尽管今生从未有、现在没有、将来也不会有达到如此完美正义的人”而深感震动。
quaesiuit enim, quomodo dixerim posse fieri, cuius rei desit exemplum.
因为他问,既然此事缺乏先例,我怎么能说这是可能发生的。
propter hanc eius inquisitionem scripsi librum, cuius est titulus De spiritu et littera. pertractans apostolicam sententiam, ubi ait: littera occidit, spiritusautem uiuificat.
由于他的这一质询,我写了那本名为《论精神与文字》的书,探讨了使徒的话,他在此处说:“文字叫人死,精神叫人活。
§retractationes.2In quo libro, quantum deus adiuuit, atrociter disputaui contra inimicos gratiae dei, qua iustificatur inpius.
” 在这本书中,在上帝所给予的帮助范围内,我激烈地驳斥了上帝恩典的敌人,恶人便是借着这恩典而称义的。
cum autem agerem de obseruationibus Iudaeorum a quibusdam escis secundum ueterem legem abstinentium, dixi: quarundam escarum ceremmoniae.
然而,当我谈到根据旧律法禁食某些食物的犹太人的遵守规条时,我说:“某些食物的仪式”。
quod nomen non est in usu sanctarum litterarum.
这个名词在圣书的用法中并不存在。
ideo tamen mihi congruens uisum est, quod a carendo appellatas ceremonias quasi carimonias memoria tenebam eo, quod obseruantes careant his rebus, a quibus se abstinent.
但它对我来说之所以显得合适,是因为我记得,仪式的命名源于缺乏,就好像是“匮乏仪”一样,因为遵守这些仪式的人缺乏他们所禁戒的那些东西。
quod si est origo huius nominis, quae abhorret a uera religione, secundum hanc ego non sum locutus, sed secundum istam, quam supra memoraui.
但如果这个名字的起源与真实的宗教相抵触,我并不是根据那样的起源说的,而是根据我上面所提到的那个起源说的。
§retractationes.3Hic liber sic incipit: Lectis opusculis, quae ad te nuper elaboraui, fili carissime Marcelline.
本书开头如下:“亲爱的儿子马塞里努斯,在阅读了我最近为你精心撰写的小论著之后……”