Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §8.5.6.pr-8.5.6.7

支撑负荷役权的修缮义务与权利占有

第 1471 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本文探讨了当中间人建高房屋时地役权的存续、诉讼中权利占有者的认定,以及在支撑负荷的地役权中修复义务的分配(作为义务的存否)与放弃权,并引述了塞维乌斯、拉贝奥及帕皮尼安等人的见解。

[ULPIANUS libro septimo decimo ad edictum. ] §8.5.6.prEt si forte qui medius est, quia seruitutem non debebat, altius extulerit aedificia sua, ut iam ego non uidear luminibus tuis obstaturus, si aedificauero, frustra intendes ius mihi non esse ita aedificatum habere inuito te: sed si intra tempus statutum rursus deposuerit aedificium suum uicinus, renascetur tibi uindicatio.
[乌尔比安,《告示注解》第十七卷]如果处于中间位置的人因为不承担地役权而将自己的房屋建得更高,以至于如果我现在建造房屋,看起来也不会阻碍你的采光,那么你主张“我无权违反你的意愿而保持这样建造的状态”将是徒劳的;但如果邻人在法定限期内重新拆低其房屋,你将重新获得物权请求权(vindicatio)。
§8.5.6.1Sciendum tamen in his seruitutibus possessorem esse eum iuris et petitorem, et si forte non habeam aedificatum altius in meo, aduersarius meus possessor est: nam cum nihil sit innouatum, ille possidet et aedificantem me prohibere potest et ciuili actione et interdicto quod ui aut clam: idem et si lapilli iactu impedierit.
然而必须知道的是,在这些地役权中,谁是权利的占有者,谁是请求者;如果我偶然并未在我的土地上建得更高,我的对手便是占有者。 因为在没有做出任何改变时,是他占有着,并且他可以通过市民法上的诉讼以及“因强暴或秘密而为之事之禁令”(interdictum quod vi aut clam)来阻止我建造;如果他通过投掷小石子来阻止,也是一样。
sed et si patiente eo aedificauero, ego possessor ero effectus.
但如果是在他容忍的情况下我建造了,我便成为了占有者。
§8.5.6.2Etiam de seruitute, quae oneris ferendi causa imposita erit, actio nobis competit, ut et onera ferat et aedificia reficiat ad eum modum, qui seruitute imposita comprehensus est.
此外,关于为承受负荷而设定的地役权,我们也享有诉权,以要求对方承受负荷并按照设定地役权时所确定的方式修复房屋。
et Gallus putat non posse ita seruitutem imponi, ut quis facere aliquid cogeretur, sed ne me facere prohiberet: nam in omnibus seruitutibus refectio ad eum pertinet, qui sibi seruitutem adserit, non ad eum, cuius res seruit.
加卢斯认为不能以强迫某人做某事的方式设定地役权,而只能设定使其不阻止我做某事;因为在所有的地役权中,修复工作属于为自己主张地役权的人,而不属于其物提供役务的人。
sed eualuit Serui sententia, in proposita specie ut possit quis defendere ius sibi esse cogere aduersarium reficere parietem ad onera sua sustinenda.
但在所提的具体情形中,塞维乌斯的观点占了上风,即可以主张自己有权强迫对手修复墙壁以承受自己的负荷。
Labeo autem hanc seruitutem non hominem debere, sed rem, denique licere domino rem derelinquere scribit.
然而,拉贝奥写道,债务人并非人而是物承担此项地役权,因此所有者被允许放弃该物。
§8.5.6.3Haec autem actio in rem magis est quam in personam et non alii competit quam domino aedium et aduersus dominum, sicuti ceterarum seruitutium intentio.
此外,这一诉讼更多是物权诉讼(in rem)而非债权诉讼(in personam),并且正如其他地役权的主张一样,它不适用于房屋所有者以外的其他人,且只能针对所有者提起。
§8.5.6.4Si aedes plurium dominorum sint, an in solidum agatur, Papinianus libro tertio quaestionum tractat: et ait singulos dominos in solidum agere, sicuti de ceteris seruitutibus excepto usu fructu.
如果房屋属于多个所有者,是否可以提起全部(in solidum)诉讼,帕皮尼安在《法疑问题集》第三卷中进行了探讨;他指出,除了用益物权之外,每个所有者都可以就全部提起诉讼,就像其他地役权一样。
sed non idem respondendum inquit, si communes aedes essent, quae onera uicini sustinerent.
但他表示,如果承担邻人负荷的是一栋共有的房屋,则不应给予相同的回答。
§8.5.6.5Modus autem refectionis in hac actione ad eum modum pertinet, qui in seruitute imposita continetur: forte ut reficiat lapide quadrato uel lapide structili uel quouis alio opere, quod in seruitute dictum est.
此外,该诉讼中的修复方式取决于所设定地役权中包含的方式:例如,是用琢石、用砌石,还是用地役权中所规定的任何其他工程来修复。
§8.5.6.6Ueniunt et fructus in hac actione, id est commodum quod haberet, si onera aedium eius uicinus sustineret.
孳息(fructus)也包括在此项诉讼中,即如果邻人承受了其房屋的负荷,他本可以获得的利益。
§8.5.6.7Parietem autem meliorem quidem, quam in seruitute impositum est, facere licet: deteriorem si facit, aut per hanc actionem aut per operis noui nuntiationem prohibetur.
此外,允许将墙壁建造得比地役权所规定的更好;如果使其变差,则可通过本诉讼或“新工作告之”(operis novi nuntiatio)予以阻止。

词汇与语法注释

  1. 8.5.6.prius mihi non esse ita aedificatum habere inuito te — 此句基于否定诉讼(actio negatoria)的程式,用于主张地役权的不存在。`ita aedificatum habere` 意为“保持这样建造的状态”,其中带有所谓完成分词 `aedificatum` 的 `habere` 作为不定式具体解释了 `ius` 的内容。`inuito te` 是夺格绝对结构(“违背你的意愿”)。
  2. 8.5.6.2non posse ita seruitutem imponi, ut quis facere aliquid cogeretur — 加卢斯(Aquilius Gallus)的观点。被动不定式短语 `seruitutem imponi` 作为无人称 `posse` 的主语,`ut` 从句是说明 `ita`(以如此方式)内容的结果从句。这清晰地展示了罗马法的一个基本原则:地役权不能包含积极的作为义务(servitus in faciendo consistere nequit)。
  3. 8.5.6.2hanc seruitutem non hominem debere, sed rem, denique licere domino rem derelinquere — 总结拉贝奥学说的“对格加不定式”(A.C.I.)结构。`hominem`(人)和 `rem`(物)是 `debere`(承担义务)的主语,而 `hanc seruitutem`(此地役权)是其宾语。随后的 `licere domino` 包含与格的 `domino`(所有者)与无人称不定式 `licere`,由此得出“允许所有者放弃该物”这一结论。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §8.5.6.pr-8.5.6.7. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:8.5.6.pr-8.5.6.7

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。