[ULPIANUS libro decimo ad Sabinum. ] §8.4.10.prQuidquid uenditor seruitutis nomine sibi recipere uult, nominatim recipi oportet: nam illa generalis receptio 'quibus est seruitus, utique esto' ad extraneos pertinet, ipsi nihil prospicit uenditori ad iura eius conseruanda: nulla enim habuit, quia nemo ipse sibi seruitutem debet: quin immo et si debita fuit seruitus, deinde dominium rei seruientis peruenit ad me, consequenter dicitur extingui seruitutem.
[乌尔比安,《关于萨宾》第十卷] 卖主若想以地役权的名义为自己保留任何权利,都必须具体地予以保留。 因为“对于拥有地役权的人,无论如何使其存在”这一普遍性的保留条款仅适用于第三人,而对卖主本人保全其权利毫无益处:因为卖主并不拥有任何地役权,因为任何人都不对自己负有地役权。 不仅如此,即使曾经存在地役权,只要随后供役地所有权归属于我,结果便是该地役权被认为归于消灭。