[IULIANUS libro secundo ex Minicio. ]
[尤里安,《米尼基乌斯评注》第二卷] 三块属于三个不同所有者的相邻土地连在一起。
§8.3.31.prTria praedia continua trium dominorum adiecta erant: imi praedii dominus ex summo fundo imo fundo seruitutem aquae quaesierat et per medium fundum domino concedente in suum agrum ducebat: postea idem summum fundum emit: deinde imum fundum, in quem aquam induxerat, uendidit.
最低处土地的所有者为了最低处土地的利益,从最高处土地上取得了一项引水役权,并在中间地块所有者的许可下,通过中间地块将水引入自己的土地。 后来,同一个人买下了最高处的土地。 接着,他卖掉了自己曾引水入内的最低处的土地。
quaesitum est, num imus fundus id ius aquae amisisset, quia, cum utraque praedia eiusdem domini facta essent, ipsa sibi seruire non potuissent.
有人提出疑问:最低处的土地是否已经失去了该引水权,因为既然这两块土地都已归于同一所有者,它们本身不能对自己设定役权(即土地不能为自己服务)。
negauit amississe seruitutem, quia praedium, per quod aqua ducebatur, alterius fuisset et quemadmodum seruitus summon fundo, ut in imum fundum aqua ueniret, imponi aliter non potuisset, quam ut per medium quoque fundum duceretur, sic eadem seruitus eiusdem fundi amitti aliter non posset, nisi eodem tempore etiam per medium fundum aqua duci desisset aut omnium tria simul praedia unius domini facta essent.
他回答说,并没有失去该役权,因为引水所通过的土地属于他人;并且,正如为了使水到达最低处的土地,对最高处土地设定役权,若非同时也通过中间土地引水,就无法以其他方式设定一样,该土地的该项役权也无法以其他方式失去,除非在同一时间,通过中间土地的引水也已停止,或者所有这三块土地同时归于同一个所有者。