[PAULUS libro quinto decimo ad Sabinum. ] §8.3.23.prUia constitui uel latior octo pedibus uel angustior potest, ut tamen eam latitudinem habeat, qua uehiculum ire potest: alioquin iter erit, non uia.
[保罗《论萨宾》第十五卷] 车道既可以设立为宽于八英尺,也可以窄于八英尺,但以其具有车辆可通过的宽度为限;否则它将是步道,而非车道。
§8.3.23.1Si lacus perpetuus in fundo tuo est, nauigandi quoque seruitus, ut perueniatur ad fundum uicinum, imponi potest.
如果你的土地上有常年不枯的湖泊,为了能够到达邻近的土地,亦可设定航行役权。
§8.3.23.2Si fundus seruiens uel is cui seruitus debetur publicaretur, utroque casu durant seruitutes, quia cum sua condicione quisque fundus publicaretur.
如果供役地或享有役权的土地被充公,在这两种情况下役权均继续存在,因为每块土地都是带着其自身的条件被充公的。
§8.3.23.3Quaecumque seruitus fundo debetur, omnibus eius partibus debetur: et ideo quamuis particulatim uenierit, omnes partes seruitus sequitur et ita, ut singuli recte agant ius sibi esse eundi.
土地所享有的任何役权,都为其所有部分所享有:因此,即使该土地被零星出售,役权也随同所有部分转移,且其方式为,各个所有人均可正当地提起诉讼,主张自己享有通行权。
si tamen fundus, cui seruitus debetur, certis regionibus inter plures dominos diuisus est, quamuis omnibus partibus seruitus debeatur, tamen opus est, ut hi, qui non proximas partes seruienti fundo habebunt, transitum per reliquas partes fundi diuisi iure habeant aut, si proximi patiantur, transeant.
然而,如果享有役权的土地在多个所有人之间按特定区域进行了分割,虽然所有部分都享有役权,但那些不拥有紧邻供役地之部分的人,仍须依法享有通过被分割土地之其余部分的通行权,或者在邻人允许的情况下通过。