[IAUOLENUS libro decimo ex Cassio. ] §8.3.13.prCerto generi agrorum adquiri seruitus potest, uelut uineis, quod ea ad solum magis quam ad superficiem pertinet.
[雅沃伦努斯《论卡西乌斯》第十卷] 设定役权可以针对特定种类的土地,例如葡萄园,因为役权更多地属于土地而非地上物。
ideo sublates uineis seruitus manebit: sed si in contrahenda seruitute aliud actum erit, doli mali exceptio erit necessaria.
因此,即使葡萄树被移除,役权依然存在;但是,如果在设定役权时另有约定,则需要恶意抗辩。
§8.3.13.1Si totus ager itineri aut actui seruit, dominus in eo agro nihil facere potest, quo seruitus impediatur, quae ita diffusa est, ut omnes glaebae seruiant, aut si iter actusue sine ulla determinatione legatus est: modo determinabitur et qua primum iter determinatum est, ea seruitus constitit, ceterae partes agri liberae sunt: igitur arbiter dandus est, qui utroque casu uiam determinare debet.
如果整个土地都服役于步行通行权(iter)或驱赶牲畜通行权(actus),所有者不能在该土地上做任何妨碍役权行使的事,因为役权是如此分布以至于每一块泥土都处于役权之下;或者,如果在遗赠步行通行权或驱赶牲畜通行权时没有任何界定:它将随即被界定,且首次确定通行道路的地方即为役权确立之处,土地的其他部分则免于负担;因此,必须指定一名仲裁员,他在上述两种情况下都应当确定通道。
§8.3.13.2Latitudo actus itinerisque ea est, quae demonstrata est: quod si nihil dictum est, hoc ab arbitro statuendum est.
驱赶牲畜通行路与步行通行路的宽度为已指明的宽度;但如果未作任何说明,则这应由仲裁员来决定。
in uia aliud iuris est: nam si dicta latitudo non est, legitima debetur.
在公路(uia)的情形中,法律规定有所不同:因为如果未说明宽度,则应提供法定宽度。
§8.3.13.3Si locus non adiecta latitudine nominatus est, per eum qualibet iri poterit: sin autem praetermissus est aeque latitudine non adiecta, per totum fundum una poterit eligi uia dumtaxat eius latitudinis, quae lege compraehensa est: pro quo ipso, si dubitabitur, arbitri officium inuocandum est.
如果指明了地点而没有加上宽度,则可以从该地点的任何地方通行;但如果既没有指明地点,同样也没有加上宽度,则可以在整个土地中选择一条通道,但仅限于法律所规定的宽度;对于这件事本身,如果有疑问,必须请求仲裁员履行职权。