[PAULUS libro quinto decimo ad Sabinum. ] §8.2.30.prSi quis aedes, quae suis aedibus seruirent, cum emisset traditas sibi accepit, confusa sublataque seruitus est, et si rursus uendere uult, nominatim imponenda seruitus est: alioquin liberae ueniuunt.
[保罗《萨宾注释》第十五卷] 如果有人买下了一栋本向其自己的房屋提供地役权的房屋,并在接受交付后,该地役权即因混同而消灭;如果他想再次将其出售,则必须明示设定地役权:否则,这些房屋将在无地役权负担的情况下被出售。
§8.2.30.1Si partem praedii nactus sim, quod mihi aut cui ego seruiam, non confundi seruitutem placet, quia pro parte seruitus retinetur.
如果我取得了一块土地的一部分,而该土地向我提供地役权,或者我向该土地提供地役权,那么根据法理,地役权并不因混同而消灭,因为地役权按份额得以保留。
Itaque si praedia mea praediis tuis seruiant et tuorum partem mihi et ego meorum partem tibi tradidero, manebit seruitus.
因此,如果我的土地向你的土地提供地役权,而你将你的土地的一部分交付给我,且我将我的土地的一部分交付给你,地役权将继续存在。
Item usus fructus in alterutris praediis adquisitus non interrumpit seruitutem.
同样,在任一方土地上取得的用益物权并不中断地役权。