[POMPONIUS libro trigensimo tertio ad Sabinum. ] §8.2.27.prSed si inter te et me communes sunt Titianae aedes et ex his aliquid non iure in alias aedes meas proprias immissum sit, nempe tecum mihi agere licet aut rem perdere.
[蓬波尼乌斯《萨宾注释》第三十三卷] 但是,如果你我之间共有提提乌斯住宅,并且其中有某物不法地伸入到我另一栋个人专属的住宅中,那么我当然可以对你提起诉讼,否则就只能任由该物丧失。
idem fiet, si ex tuis propriis aedibus in communes meas et tuas aedes quid similiter esset proiectum: mihi enim soli tecum est actio.
如果同样地有某物从你个人专属的住宅伸入到你我共有的住宅中,也将发生同样的情况:因为唯独我拥有对你的诉权。
§8.2.27.1Si in area communi aedificare uelis, socius prohibendi ius habet, quamuis tu aedificandi ius habeas a uicino concessum, quia inuito socio in iure communi non habeas ius aedificandi.
如果你想在共有的空地上建造房屋,共有人有权予以阻止,尽管你可能拥有邻人所授予的建造权,因为在共有人反对的情况下,你在共有财产上并不拥有建造权。