[POMPONIUS libro trigensimo tertio ad Sabinum. ] §8.2.25.prHoc, quod dictum est de immissis, locum habet ex aedificio alio in aliud: aliter enim supra alienum aedificium superius habere nemo potest.
[蓬波尼乌斯《萨宾注释》第三十三卷] 关于嵌入物所作的这一规定,适用于从一座建筑物到另一座建筑物:因为否则的话,任何人都不能在他人建筑物上方拥有上部建筑物。
§8.2.25.1Si ex tribus aedibus in loco impari positis aedes mediae superioribus seruiant aedibus, inferiores autem nulli seruiant, et paries communis, qui sit inter aedes inferiores et medias, altius a domino inferiorum aedium sublatus sit, iure eum altius habiturum Sabinus ait.
如果在建于不平坦地段的三栋房屋中,中间的房屋对上方的房屋负有地役权,而下方的房屋则不负有任何地役权,且下方房屋与中间房屋之间的共用墙被下方房屋的所有人建得更高,萨宾认为他将合法地使其保持更高。