[ULPIANUS libro uicensimo nono ad Sabinum. ] §8.2.17.prSi arborem ponat, ut lumini officiat, aeque dicendum erit contra impositam seruitutem eum facere: nam et arbor efficit, quo minus caeli uideri possit.
[乌尔比安《萨宾注释》第二局] 如果他种植树木以致阻碍采光,同样应当认为他违反了设立的役权:因为树木也会导致天空较少能被看见。
Si tamen id quod ponitur lumen quidem nihil impediat, solem autem auferat, si quidem eo loci, quo gratum erat eum non esse, potest dici nihil contra seruitutem facere: sin uero heliocamino uel solario, dicendum erit, quia umbram facit in loco, cui sol fuit necessarius, contra seruitutem impositam fieri.
然而,如果所种植之物虽然完全不阻碍采光,却夺走了阳光,如果这确实是在一个本不希望有阳光的地方,则可以说他并未做出违反役权之事;但如果这确实是针对日光浴室或露台,则应当认为,因为他在需要阳光的地方造成了阴影,这就违反了设立的役权。
§8.2.17.1Per contrarium si deponat aedificium uel arboris ramos, quo facto locus opacus quondam coepit solis esse plenus, non facit contra seruitutem: hanc enim debuit, ne luminibus officiat, nunc non luminibus officit, sed plus aequo lumen facit.
相反,如果他拆除建筑物或砍伐树枝,从而使曾经阴暗的地方开始充满阳光,他并未违反役权:因为他所承担的是不阻碍采光的义务,而现在他不仅没有阻碍采光,反而提供了多于适度的光线。
§8.2.17.2Interdum dici potest eum quoque, qui tollit aedificium uel deprimit, luminibus officere: si forte κατὰ ἀντανάκλασιν uel pressura quadam lumen in eas aedes deuoluatur.
有时也可以说,拆除或降低建筑物的人也阻碍了采光:如果偶然间,由于反射或某种压缩,光线被投射到那些房屋中。
§8.2.17.3Haec lex traditionis 'stillicidia uti nunc sunt, ut ita sint' hoc significat impositam uicinis necessitatem stillicidiorum excipiendorum: non illud, ut etiam emptor stillicidia suscipiat aedificiorum uicinorum: hoc igitur pollicetur uenditor sibi quidem stillicidiorum seruitutem deberi, se autem nulli debere.
这一转让条款“雨落水如其现状,当如是保留”意味着对邻人强加了接受雨落水的义务:而不是买受人也必须接受邻近建筑物的雨落水。 因此,出卖人以此承诺,雨落水役权确实是归他所有的,而他自己不欠任何人这一役权。
§8.2.17.4Quae de stillicidio scripta sunt, etiam in ceteris seruitutibus accipienda sunt, si in contrarium nihil nominatim actum est.
关于雨落水的规定,在其他役权中也应当适用,只要没有特别约定相反的情形。