[ULPIANUS libro septimo decimo ad Sabinum. ] §7.8.10.prSi habitatio legetur, an perinde sit atque si usus, quaeritur.
如果居住权被遗赠,是否与使用权被遗赠相同,对此存在疑问。
et effectu quidem idem paene esse legatum usus et habitationis et Papinianus consensit libro octauo decimo quaestionum.
而事实上,在使用权和居住权的遗赠在效果上几乎相同这一点上,帕皮尼安在《疑问集》第十八卷中也表示同意。
denique donare non poterit, sed eas personas recipiet, quas et usuarius: ad heredem tamen nec ipsa transit nec non utendo amittitur nec capitis deminutione.
因此,他将不能赠与,但他将接纳那些使用权人也可以接纳的人;然而,居住权既不转移给继承人,也不因不使用而消灭,亦不因人格减损而消灭。
§7.8.10.1Sed si χρηῆισ sit relicta, an usus sit, uidendum: et Papinianus libro septimo responsorum ait usum esse, non etiam fructum relictum.
但是如果遗赠的是“chresis”,是否属于使用权,对此必须予以考量:帕皮尼安在《答辩集》第七卷中说,这是使用权,而不是连同收益权一并遗赠。
§7.8.10.2Sed si sic relictus sit: 'illi domus usus fructus habitandi causa', utrum habitationem solam an uero et usum fructum habeat, uidendum.
但是如果这样遗赠:“给某人以居住为目的的房屋使用收益权”,我们必须考量,他是仅享有居住权,还是确实也享有使用收益权。
et Proculus et Neratius putant solam habitationem legatam, quod est uerum.
普罗库鲁斯和内拉蒂乌斯都认为,仅有居住权被遗赠,这是正确的。
plane si dixisset testator 'usum habitandi causa', non dubitaremus, quin ualeret.
显然,如果遗言人曾说“以居住为目的的使用权”,我们便不会怀疑它是有效的。
§7.8.10.3Utrum autem unius anni sit habitatio an usque ad uitam, apud ueteres quaesitum est: et Rutilius donec uiuat, habitationem competere ait, quam sententiam et Celsus probat libro octauo decimo digestorum.
至于居住权是一年的还是终身的,在古代法学家中曾有疑问;路提利乌斯认为,只要他活着,居住权就归属于他,塞尔苏斯在《学说汇纂》第十八卷中也赞同这一观点。
§7.8.10.4Si usus fundi sit relictus, minus utique esse quam fructum longeque nemo dubitat.
如果遗赠了土地的使用权,毫无疑问,这自然远少于收益权。
sed quid in ea causa sit, uidendum.
但我们必须考量,在这种情况下的具体内容是什么。
et Labeo ait habitare eum in fundo posse dominumque prohibiturum illo uenire: sed colonum non prohibiturum nec familiam, scilicet eam, quae agri colendi causa illic sit: ceterum si urbanam familiam illo mittat, qua ratione ipse prohibetur, et familiam prohibendam eiusdem rationis est.
拉贝奥说,他可以在土地上居住,并可以禁止所有者来到那里;但不能禁止承租农,也不能禁止家奴,即那些为了耕作农田而在那里的家奴。 然而,如果他将城市家奴派遣到那里,基于他本人被禁止的同一理由,认为该家奴也应当被禁止,是基于同样的道理。
idem Labeo ait et cella uinaria et olearia eum solum usurum, dominum uero inuito eo non usurum.
同一位拉贝奥还说,酒窖和油窖也只有他可以使用,而所有者在违背其意愿时则不得使用。