[PAULUS libro tertio ad Sabinum. ] §7.4.13.prSi fructuarius messem fecit et decessit, stipulam, quae in messe iacet, heredis eius esse Labeo ait, spicam, quae terra teneatur, domini fundi esse fructumque percipi spica aut faeno caeso aut uua adempta aut excussa olea, quamuis nondum tritum frumentum aut oleum factum uel uindemia coacta sit.
[保罗《萨宾评注》第三卷] 拉贝奥认为,如果用益权人进行了收获后死亡,遗留在收获物中的秸秆属于其继承人,而仍与土地相连的麦穗则属于土地所有人;并且,即使谷物尚未脱粒,或尚未制成橄榄油,或尚未完成葡萄采摘,只要通过麦穗、或割下的干草、或摘下的葡萄、或摇落的橄榄,果实即已被收取。
sed ut uerum est, quod de olea excussa scripsit, ita aliter obseruandum de ea olea, quae per se deciderit, Iulianus ait: fructuarii fructus tunc fieri, cum eos perceperit, bonae fidei autem possessoris, mox quam a solo separati sint.
但是,尤里安认为,虽然拉贝奥关于摇落的橄榄所写的内容是正确的,但对于自然落下的橄榄,应当作不同的处理:即,用益权人只有在收取果实时,果实才归其所有;而对于善意占有者,果实一旦与土地分离,即归其所有。