[ULPIANUS libro septimo decimo ad Sabinum. ] §7.2.3.prIdem Neratius putat cessare ius adcrescendi libro primo responsorum: cui sententiae congruit ratio Celsi dicentis totiens ius adcrescendi esse, quotiens in duobus, qui in solidum habuerunt, concursu diuisus est.
[ULPIANUS libro septimo decimo ad Sabinum.] 内拉蒂乌斯在其《解答集》第一编中亦认为,归属增进权不发生作用。 凯尔苏斯的理由与这一观点相符,他指出,只要原本由两人共同享有全部权益的权利,因竞合而在他们之间发生分割,就会产生归属增进权。
§7.2.3.1Unde Celsus libro octauo decimo scribit, si duo fundi domini deducto usu fructu proprietatem tradiderint, uter eorum amiserit, usum fructum ad proprietatem redire, sed non ad totam, sed cuiusque usum fructum ei parti accedere, quam ipse tradiderit: ad eam enim partem redire debet, a qua initio diuisus est.
因此,凯尔苏斯在第十八编中写道,如果土地的两个所有权人保留了用益权而转让了所有权,那么无论他们中哪一个丧失了用益权,该用益权都将回归于所有权,但并非回归于全部所有权,而是各自的用益权附着于其自身转让的那部分所有权;因为用益权应当回归于最初与其分离的那部分。
§7.2.3.2Non solum autem si duobus usus fructus legetur, est ius adcrescendi, uerum et si alteri usus fructus, alteri fundus legatus est: nam amittente usum fructum altero, cui erat legatus, magis iure adcrescendi ad alterum pertinet quam redit ad proprietatem.
此外,不仅在用益权被遗赠给两人时存在归属增进权,而且在用益权遗赠给一人而土地遗赠给另一人时也同样存在:因为当被遗赠用益权的一方丧失该权利时,其通过归属增进权归属于另一方,而非回归给所有权。
nec nouum: nam et si duobus usus fructus legetur et apud alterum sit consolidatus, ius adcrescendi non perit neque ei, apud quem consolidatus est, neque ab eo, et ipse quibus modis amitteret ante consolidationem, isdem et nunc amittet.
这并非新发明:因为即使用益权被遗赠给两人,且在其中一人处发生混同,归属增进权既不为混同发生其处之人而消灭,亦不因其而消灭;且其自身在现在丧失该权利的方式,与其在混同前丧失该权利的方式相同。
et ita et Neratio et Aristoni uidetur et Pomponius probat.
内拉蒂乌斯和阿里斯托均持此见解,蓬波尼乌斯亦予以赞同。