[IDEM libro quinto sententiarum. ] §7.1.60.prCuiuscumque fundi usufructuarius prohibitus aut deiectus de restitutione omnium rerum simul occupatarum agit: sed et si medio tempore alio casu interciderit usus fructus, aeque de perceptis antea fructibus utilis actio tribuitur.
[同人《意见集》第五卷] 任何土地的使用收益权人,如果被阻碍或被驱逐,可就同时被占有的所有财产的返还提起诉讼。 但即使在此期间因其他原因导致使用收益权消灭,对于此前已收获的孳息,同样授予有用诉讼。
§7.1.60.1Si fundus, cuius usus fructus petitur, non a domino possideatur, actio redditur.
如果所请求使用收益权的土地不为所有权人所占有,则授予诉讼。
et ideo si de fundi proprietate inter duos quaestio sit, fructuarius nihilo minus in possessione esse debet satisque ei a possessore cauendum est, quod non sit prohibiturus frui eum, cui usus fructus relictus est, quamdiu de iure suo probet.
因此,如果两人之间就土地的所有权产生争议,使用收益权人仍应保持占有,且占有者须向其提供担保,保证在证明其自身权利的期间,不会阻碍被遗赠使用收益权的人进行收益。
sed si ipsi usufructuario quaestio moueatur, interim usus fructus eius differtur: sed caueri de restituendo eo, quod ex his fructibus percepturus est, uel si satis non detur, ipse frui permittitur.
但如果争议是针对使用收益权人本人提起的,在此期间其使用收益权将被暂缓;但须就将从这些孳息中收获的财产的返还提供担保,或者如果未提供担保,则允许其本人进行收益。