[CELSUS libro tertio digestorum.
[凯尔苏斯,见其《学说汇纂》第三卷。
] §6.1.38.prIn fundo alieno, quem imprudens emeras, aedificasti aut conseruisti, deinde euincitur: bonus iudex uarie ex personis causisque constituet.
] 你在不知情地买下的他人土地上建造了房屋或进行了种植,随后该土地被追回:优秀的法官将根据当事人和案情做出不同的裁决。
finge et dominum eadem facturum fuisse: reddat impensam, ut fundum recipiat, usque eo dumtaxat, quo pretiosior factus est, et si plus pretio fundi accessit, solum quod impensum est.
设想所有者也会做同样的事:让他偿还费用以收回土地,但仅以土地增值的限度为限;且如果土地增加的价值超过了费用,则仅偿还所支出的实际费用。
finge pauperem, qui si reddere id cogatur, laribus sepulchris auitis carendum habeat: sufficit tibi permittti tollere ex his rebus quae possis, dum ita ne deterior sit fundus, quam si initio non foret aedificatum.
设想一个穷人,如果他被强迫偿还该费用,他将不得不失去祖传的家园和坟墓:只要土地不至于比最初未建造房屋时更糟,允许你拆回你所能拆回的这些物品便足够了。
constituimus uero, ut, si paratus est dominus tantum dare, quantum habiturus est possessor his rebus ablatis, fiat ei potestas: neque malitiis indulgendum est, si tectorium puta, quod induxeris, picturasque corradere uelis nihil laturus nisi ut officias.
但我们规定,如果所有人准备给付占有者在拆回这些物品后所能拥有的同等数额,则应当赋予所有人此等选择权;也不应放任恶意,例如,设想你企图刮掉你所涂抹的灰泥和壁画,而除了造成妨碍之外,你实际上什么也带不走。
finge eam personam esse domini, quae receptum fundum mox uenditura sit: nisi reddit, quantum prima parte reddi oportere diximus, eo deducto tu condemnandus es.
设想所有者是那种很快就要卖掉收回的土地的人:除非他偿还我们前一部分所说的应当偿还的数额,否则在扣除该数额后你才应当被判处。