[PAULUS libro uicensimo primo ad edictum. ] §50.16.25.prRecte dicimus eum fundum totum nostrum esse, etiam cum usus fructus alienus est, quia usus fructus non dominii pars, sed seruitutis sit, ut uia et iter: nec falso dici totum meum esse, cuius non potest ulla pars dici alterius esse.
[保罗,告示注解第二十一卷] 即使用益权属于他人,我们也正确地说该土地完全属于我们,因为用益权不是所有权的一部分,而是像通行权和步道权一样的役权;对于其任何部分都不能说属于他人的东西,说它完全属于我,也不是错误的。
hoc et Iulianus, et est uerius.
尤里安也持此观点,且这更为正确。
§50.16.25.1Quintus Mucius ait partis appellatione rem pro indiuiso significari: nam quod pro diuiso nostrum sit, id non partem, sed totum esse.
昆图斯·穆西乌斯说,通过“部分”这一名称,指的是未分割的物;因为以分割形式属于我们的东西,不是部分,而是整体。
Seruius non ineleganter partis appellatione utrumque significari.
塞尔维乌斯雅致地指出,通过“部分”这一名称,两者均被指代。