[ULPIANUS libro quarto decimo ad edictum. ] §5.3.5.prDiuus Pius rescripsit prohibendum possessorem hereditatis, de qua controuersia erit, antequam lis inchoaretur, aliquid ex ea distrahere: nisi maluerit pro omni quantitate hereditatis uel rerum eius restitutione satisdare.
[乌尔比安,著《告示评注》第十四卷] 神君皮乌斯曾批复,在诉讼开始前,应当禁止存在争议的继承财产的占有者从中处分任何物品,除非他宁愿为继承财产的全部价值或其物品的返还提供担保。
causa autem cognita, etsi non talis data sit satisdatio, sed solita cautio, etiam post litem coeptam deminutionem se concessurum praetor edixit, ne in totum deminutio impedita in aliquo etiam utilitates alias impediat.
然而,大法官在告示中宣布,在查明案情后,即使没有提供上述担保,而仅提供了通常的保证,他也会允许在诉讼开始后进行财产减损,以免财产减损在所有方面都被阻止,从而在某些方面也妨碍了其他利益。
ut puta si ad funus sit aliquid necessarium: nam funeris gratia deminutionem permittit.
例如,如果为了葬礼而有某种必要支出;因为大法官准许为了葬礼而进行财产减损。
item si futurum est, ut, nisi pecunia intra diem soluatur, pignus distrahatur.
同样,如果若不在限定期限内支付款项,质物就将面临被变卖的情况。
sed et propter familiae cibaria necessaria erit deminutio.
此外,为了家奴所必需的口粮,财产减损也是必要的。
sed et res tempore perituras permittere debet praetor distrahere.
再者,对于因时间推移而易腐坏的物品,大法官应当允许予以变卖。
§5.3.5.1Diuus Hadrianus Trebio Sergiano rescripsit, ut Aelius Asiaticus daret satis de hereditate quae ab eo petitur, et sic falsum dicat: hoc ideo, quia sustinetur hereditatis petitionis iudicium, donec falsi causa agatur.
神君哈德良曾给特雷比乌斯·塞尔吉亚努斯予以批复,埃利乌斯·亚细亚蒂库斯应当就针对他所请求的继承财产提供担保,并在此基础之上主张伪造:这是因为,在伪造案诉讼进行期间,继承请求之诉的审判将被中止。
§5.3.5.2Eorum iudiciorum, quae de hereditatis petitione sunt, ea auctoritas est, ut nihil in praeiudicium eius iudicii fieri debeat.
在关于继承请求之诉的那些审判中,其效力在于,不应当做出任何对该审判产生预断(或损害)的事。