[ULPIANUS libro quinto decimo ad edictum. ] §5.3.27.prAncillarum etiam partus et partuum partus quamquam fructus esse non existimantur, quia non temere ancillae eius rei causa comparantur ut pariant, augent tamen hereditatem: quippe cum ea omnia fiunt hereditaria, dubium non est, quin ea possessor, si aut possideat aut post petitam hereditatem dolo malo fecit quo minus possideret, debeat restituere.
女奴隶的子女以及子女的子女,虽然不被视为孳息(因为购买女奴隶通常并非为了让其生育),但仍增加遗产。 因为既然所有这些都成为遗产的一部分,那么毫无疑问,占有者——如果他要么占有着它们,要么在遗产请求之诉提起后因恶意而导致其不再占有——应当予以返还。
§5.3.27.1Sed et pensiones, quae ex locationibus praediorum urbanorum perceptae sunt, uenient, licet a lupanario perceptae sint: nam et in multorum honestorum uirorum praediis lupanaria exercentur.
但是,从城市不动产出租中收取的租金,即使是从妓院中收取的,也将包含在内;因为即使在许多体面人的不动产上,也有妓院在经营。