[IDEM libro sexto opinionum. ] §5.2.27.prSi instituta de inofficioso testamento accusatione de lite pacto transactum est nec fides ab herede transactioni praestatur, inofficiosi causam integram esse placuit.
[同上,著《意见书第6卷》] 如果在提起违背孝道遗嘱的诉讼后,双方通过协议就争议达成了和解,而继承人未对和解协议履行诚信义务,则已决定违背孝道遗嘱的诉讼原因保持原状。
§5.2.27.1Ei, qui se filium eius esse adfirmat, qui testamento id denegauit, tamen eum exheredauit, de inofficioso testamento causa superest.
对于主张自己是某人儿子的人,即使该人在遗嘱中否认了这一事实,但仍将其废除继承权,违背孝道遗嘱的诉讼原因依然存在。
§5.2.27.2De inofficioso testamento militis dicere nec miles potest.
关于军人的违背孝道遗嘱,即使是军人也无权提出异议。
§5.2.27.3De inofficioso testamento nepos contra patruum suum uel alium scriptum heredem pro portione egerat et optinuerat, sed scriptus heres appellauerat: placuit interim propter inopiam pupilli alimenta pro modo facultatium, quae per inofficiosi testamenti accusationem pro parte ei uindicabantur, decerni eaque aduersarium ei subministrare necesse habere usque ad finem litis.
关于违背孝道遗嘱,孙子曾针对其伯叔父或其他指定继承人按其份额提起诉讼并胜诉,但指定继承人提出了上诉:已决定,在此期间鉴于该未成年人的贫困,应根据通过违背孝道遗嘱的起诉部分地向其主张的财产资力状况,按比例判定扶养费,且对手有义务向其提供该扶养费,直至诉讼结束。
§5.2.27.4De testamento matris, quae existimans perisse filium alium heredem instituit, de inofficioso queri potest.
对于母亲的遗嘱(该母亲因误认为其子已死而指定他人为继承人),可以提出违背孝道遗嘱的申诉。