[PAULUS libro secundo quaestionum. ] §5.2.17.prQui repudiantis animo non uenit ad accusationem inofficiosi testamenti, partem non facit his qui eandem querellam mouere uolunt.
[保罗,著《问题集》第二卷] 怀有放弃意图而不参与违背孝道遗嘱之诉的人,并不为那些想要提起相同诉讼的人构成份额。
unde si de inofficioso testamento patris alter ex liberis exheredatis ageret, quia rescisso testamento alter quoque ad successionem ab intestato uocatur, et ideo uniuersam hereditatem non recte uindicasset: hic si optinuerit, uteretur rei iudicatae auctoritate, quasi centumuiri hunc solum filium in rebus humanis esse nunc, cum facerent intestatum, crediderint.
因此,如果在被剥夺继承权的子女中,有一人就父亲的违背孝道遗嘱提起诉讼,因为一旦遗嘱被撤销,另一人也同样被召集进行无遗嘱继承,所以此人原本不能正当地请求全部遗产。 然而,如果此人胜诉,他将享有既判力的效力,犹如百人裁判官在宣告无遗嘱继承时,相信目前活在世上的儿子只有此人一人。
§5.2.17.1Cum contra testamentum ut inofficiosum iudicatur, testamenti factionem habuisse defunctus non creditur.
当遗嘱因违背孝道而被判决无效时,被继承人被认为不具有遗嘱能力。
non idem probandum est, si herede non respondente secundum praesentem iudicatum sit: hoc enim casu non creditur ius ex sententia iudicis fieri: et ideo libertates competunt et legata petuntur.
但在继承人未作答辩、从而依据出庭人(原告)的请求做出判决的情况下,则不应承认相同的结论。 因为在此情况下,并不认为根据裁判官的判决便形成了普遍的法律。 因此,奴隶解放依然有效,遗赠亦可被请求。