[IDEM libro quarto decimo quaestionum. ] §5.2.15.prNam etsi parentibus non debetur filiorum hereditas propter uotum parentium et naturalem erga filios caritatem: turbato tamen ordine mortalitatis non minus parentibus quam liberis pie relinqui debet.
[同上,著《质疑录》第十四卷] 因为即使由于父母的期望以及对子女的自然慈爱,子女的遗产并不(必然)归于父母,然而,当死亡的顺序被扰乱时,遗产同样应该虔敬地留给父母,正如留给子女一样。
§5.2.15.1Heredi eius, qui post litem de inofficioso praeparatam mutata uoluntate decessit, non datur de inofficioso querella: non enim sufficit litem instituere, si non in ea perseueret.
在针对违背孝道遗嘱的诉讼准备好之后,因改变意愿而去世之人的继承人,不被赋予违背孝道遗嘱的诉权:因为如果不能在诉讼中坚持下去,仅仅提起诉讼是不够的。
§5.2.15.2Filius, qui de inofficiosi actione aduersus duos heredes expertus diuersas sententias iudicum tulit et unum uicit, ab altero superatus est, et debitores conuenire et ipse a creditoribus conueniri pro parte potest et corpora uindicare et hereditatem diuidere: uerum enim est familiae erciscundae iudicium competere, quia credimus eum legitimum heredem pro parte esse factum: et ideo pars hereditatis in testamento remansit, nec absurdum uidetur pro parte intestatum uideri.
针对两个继承人提起违背孝道遗嘱之诉、获得法官们不同判决,并战胜了其中一人、而被另一人击败的儿子,既可以按其份额起诉债务人,其自身也可以按其份额被债权人起诉,并且可以请求特定财产并分割遗产:因为,由于我们认为他已按其份额成为了法定继承人,因而可以提起分割遗产之诉,这是真实的;因此,遗产的一部分仍保留在遗嘱中,且对于部分遗产被视为无遗嘱继承似乎并不荒谬。