[SCAEUOLA libro tertio responsorum. ] §5.2.13.prTitia filiam heredem instituit, filio legatum dedit: eodem testamento ita cauit: 'Ea omnia quae supra dari fieri iussi, ea dari fieri uolo ab omni herede bonorumue possessore qui mihi erit etiam iure intestato: item quae dari iussero, ea uti dentur fiantque, fidei eius committo.
[斯卡埃沃拉(Scaevola)著《答辩录》第三卷] 蒂蒂娅指定其女儿为继承人,并给其儿子留下了遗赠;她在同一份遗嘱中规定如下:“凡我此前命令给予和履行的所有事项,我希望由凡是通过无遗嘱继承法也将成为我的继承人或财产占有者的人予以给予和履行;同样,对于我将命令给予的事项,我托付于其信托,以使这些事项得以给予和履行。
' quaesitum est, si soror centumuirali iudicio optinuerit, an fideicommissa ex capite supra scripto debeantur.
”现提出疑问:如果姐妹在百人审判庭的诉讼中胜诉,上述条款所规定的遗言信托是否仍应予以履行?
respondi: si hoc quaeratur, an iure eorum, quos quis sibi ab intestato heredes bonorumue possessores successuros credat, fidei committere possit, respondi posse.
我回答道:如果问题是,一个人是否可以依凭他认为将作为无遗嘱继承人或财产占有者继承其财产的人的法律义务来托付信托,我回答说可以。
PAULUS notat: probat autem nec fideicommissa ab intestato data deberi, quasi a demente.
保罗(Paulus)注道:但是,由于这[判决]证明[该遗嘱]仿佛是由精神错乱之人所作出的一样,因此基于无遗嘱继承而给予的遗言信托也同样不应予以履行。