[MARCELLUS libro tertio digestorum. ] §5.2.10.prSi pars iudicantium de inofficioso testamento contra testamentum, pars secundum id sententiam dederit, quod interdum fieri solet, humanius erit sequi eius partis sententiam quae secundum testamentum spectauit: nisi si aperte iudices inique secundum scriptum heredem pronuntiasse apparebit.
[马尔切鲁斯著《学说汇纂》第三卷] 如果在关于不孝遗嘱的诉讼中,部分裁判官做出了反对遗嘱的判决,而另一部分做出了赞同该遗嘱的判决(这种情况有时确会发生),则遵循赞同遗嘱那一派的判决将是更为人道的;除非显而易见裁判官们不公地做出了有利于书面继承人的判决。
§5.2.10.1Illud notissimum est eum qui legatum perceperit non recte de inofficioso testamento dicturum, nisi id totum alii administrauit.
以下这一点是众所周知的:已经接受遗赠的人,除非已将该遗赠全部移交给他人,否则不能正当地提起不孝遗嘱之诉。