[LICINNIUS RUFINUS libro quarto regularum. ] §5.1.38.prQuod legatur, si quidem per personalem actionem exigetur, ibi dari debet ubi est, nisi si dolo malo heredis subductum fuerit: tunc enim ibi dari debet ubi petitur.
[利奇尼乌斯·鲁菲努斯《规则集》第四卷] 被遗赠之物,如果确是通过对人诉讼来请求的,则应当在其所在地交付,除非其因继承人的恶意而被转移:因为在这种情况下,应当在请求提起之地交付。
praeterea quod pondere aut numero aut mensura continetur, ibi dari debet ubi petitur, nisi si adiectum fuerit 'centum modios ex illo 'horreo' aut 'uini amphoras ex illo dolio'.
此外,以重量、数量或容量计量的物,应当在请求提起之地交付,除非附加了“从那座仓库中提取一百摩狄”或“从那个坛中提取几安瓿葡萄酒”的说明。
si autem per in rem actionem legatum petetur, etiam ibi peti debet ubi res est.
但是,如果遗赠是通过对物诉讼来请求的,也应当在物之所在地提起请求。
et si mobilis sit res, ad exhibendum agi cum herede poterit, ut exhibeat rem: sic enim uindicari a legatario poterit.
如果该物是动产,则可以对继承人提起展现之诉,以使其展现该物:因为只有这样,受遗赠人才能提起返还之诉。