[ULPIANUS libro tertio decimo ad edictum. ] §4.8.23.prCelsus ait, si arbiter intra kalendas Septembres dari iusserit nec datum erit, licet postea offeratur, attamen semel commissam poenam compromissi non euanescere, quoniam semper uerum est intra kalendas datum non esse: sin autem oblatum accepit, poenam petere non potest doli exceptione remouendus.
[乌尔比安,于《告示注解》第十三编] 凯尔苏斯说,如果仲裁人命令在九月一日前予以履行,而未予履行,即使事后予以提出,但一经发生的仲裁协议违约金并不会消灭,因为在九月一日前未予履行这一事实始终是真实的。 但是,如果他接受了所提出的履行,则其不得请求违约金,因其应被恶意抗辩所排除。
contra, ubi dumtaxat dare iussus est.
相反,在仅被命令予以履行的情况下,则不在此限。
§4.8.23.1Idem ait, si iusserit me tibi dare et ualetudine sis impeditus, quo minus accipias, aut alia iusta ex causa, Proculum existimare poenam non committi, nec si post kalendas te parato accipere non dem.
同氏又说,如果仲裁人命令我向你予以给付,而你因生病或其他正当理由而无法接受,普罗库鲁斯认为违约金不予发生,即使在期限过后,在你准备接受而我未予给付时也是如此。
sed ipse recte putat duo esse arbitri praecepta, unum pecuniam dari, aliud intra kalendas dari: licet igitur in poenam non committas, quod intra calendas non dederis, quoniam per te non stetit, tamen committis in eam partem, quod non das.
但他自己正确地认为,仲裁人的命令有两项:一是给付金钱,二是限期给付。 因此,虽然由于非因你的原因,你未在期限前给付而可以不承担违约金,但就你未予给付这一部分而言,你仍应承担违约责任。
§4.8.23.2Idem ait nihil aliud esse sententiae stare posse, quam id agere, quantum in ipso sit, ut arbitri pareatur sententiae.
同氏又说,能够遵守判决,不外乎是在自己能力范围内竭尽所能,以使仲裁人的判决得到服从。
§4.8.23.3Idem Celsus ait, si arbiter me tibi certa die pecuniam dare iusserit, tu accipere noluisti, posse defendi ipso iure poenam non committi.
同凯尔苏斯说,如果仲裁人命令我在特定的一天向你给付金钱,而你拒绝接受,则可以主张依法律当然不发生违约金。