Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §4.8.21.pr-4.8.21.12

多项争议的仲裁裁决与不合理命令的违约罚免除

第 842 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

乌尔比安讨论了在处理多项争议的仲裁协议中改变裁决的可能性、“完全仲裁协议”的界定,以及在仲裁员关于出席地点或履行期限的命令不合理时,不触发违约金的具体条件。

[ULPIANUS libro tertio decimo ad edictum. ] §4.8.21.prQuid tamen si de pluribus controuersiis sumptus est nihil sibi communibus et de una sententiam dixit, de aliis nondum, numquid desiit esse arbiter? uideamus igitur, an in prima controuersia possit mutare sententiam, de qua iam dixerat.
[乌尔比安,于《告示注解》第十三编] 然而,如果是为了若干彼此毫无共同之处的争议而选任(仲裁员),且他已就其中之一做出了裁决,但尚未就其他争议做出裁决,他是否就已不再是仲裁员了呢? 因此,让我们来看看,在第一起他已经做出裁决的争议中,他是否能够改变其裁决。
et multum interest, de omnibus simul ut dicat sententiam compromissum est, an non: nam si de omnibus, poterit mutare (nondum enim dixit sententiam): quod si et separatim, quasi plura sunt compromissa, et ideo quantum ad illam controuersiam pertinet, arbiter esse desierat.
而且,仲裁协议约定的是他必须就所有争议同时做出裁决,还是并非如此,这具有重大差别:因为如果是就所有争议(同时裁决),他将能够改变裁决(因为他尚未[完整地]做出裁决):但如果也可以分别做出裁决,则如同存在若干个仲裁协议,因此,就该争议而言,他已经不再是仲裁员了。
§4.8.21.1Si arbiter ita pronuntiasset nihil uideri Titium debere Seio: tametsi Seium non uetuisset petere, tamen si quid petisset, uideri contra sententiam arbitri fecisse: et id Ofilius et Trebatius responderunt.
如果仲裁员曾如此裁决:“提图斯似乎不欠塞尤斯任何债务”:即使他并未禁止塞尤斯提出请求,然而如果塞尤斯提出了任何请求,亦被视为违反了仲裁员的裁决。 奥菲利乌斯和特雷巴蒂乌斯对此做出了相同的解答。
§4.8.21.2Solutioni diem posse arbitrum statuere puto: et ita et Trebatius uidetur sentire.
我认为仲裁员可以规定履行的期限;特雷巴蒂乌斯似乎也持有相同的看法。
§4.8.21.3Pomponius ait inutiliter arbitrum incertam sententiam dicere, ut puta: 'quantum ei debes redde': 'diuisioni uestrae stari placet': 'pro ea parte, quam creditoribus tuis soluisti, accipe'.
蓬波尼乌斯说,仲裁员做出不确定内容的裁决是无效的,例如:“你欠他多少,就还他多少”;“同意维持你们的分割”;“按照你偿还给债权人的那部分比例予以接受”。
§4.8.21.4Item si arbiter poenam ex compromisso peti uetuerit, in libro trigensimo tertio apud Pomponium scriptum habeo non ualere: et habet rationem, quia non de poena compromissum est.
同样,如果仲裁员禁止请求因违反仲裁协议而设定的违约金,我在蓬波尼乌斯的第三十三编著作中看到,这被写明是无效的;这亦有其道理,因为仲裁协议并非就违约金本身达成的。
§4.8.21.5Papinianus libro tertio quaestionum ait, si cum dies compromissi finiretur, prolato die litigatores denuo in eum compromiserint nec secundi compromissi arbitrium receperit, non esse cogendum recipere, si ipse in mora non fuit, quo minus partibus suis fungeretur: quod si per eum factum est, aequissimum esse cogi eum a praetore sequens recipere.
帕皮尼安在《问题集》第三编中说,如果在仲裁协议的期限即将届满时,因期限被延长,诉讼当事人们重新就他达成仲裁协议,而他没有接受第二次仲裁协议的仲裁,若他自身并无迟延履行其职责的情形,则不应强迫他接受:但如果是因他的原因造成了延迟,那么由裁判官强迫他接受随后的仲裁,则是最公平的。
quae quaestio ita procedit, si nihil in priore compromisso de die proferendo caueatur: ceterum si cauebatur et ipse protulit, mansit arbiter.
这一问题仅在先前的仲裁协议未对延长期限做出规定的情况下才会发生。 但如果做出了规定且他自己延长了期限,则他仍旧是仲裁员。
§4.8.21.6Plenum compromissum appellatur, quod 'de rebus controuersiisue' compositum est: nam ad omnes controuersias pertinet.
所谓的“完全仲裁协议”,是指“就一切事务或争议”而达成的协议:因为它关系到所有的争议。
sed si forte de una re sit disputatio, licet pleno compromisso actum sit, tamen ex ceteris causis actiones superesse: id enim uenit in compromissum, de quo actum est ut ueniret.
但如果碰巧争议仅限于某一事项,即使是以完全仲裁协议的形式进行,因其他原因而产生的诉讼权依然存续:因为只有那些经当事人协商一致应纳入的事项,才会进入该仲裁协议的范围。
sed est tutius, si quis de certa re compromissum facturus sit, de ea sola exprimere in compromisso.
但是,如果有人打算就特定事项达成仲裁协议,则在仲裁协议中仅指明该事项会更为安全。
§4.8.21.7Non debent autem obtemperare litigatores, si arbiter aliquid non honestum iusserit.
然而,如果仲裁员命令了某些不道德(不名誉)的事,诉讼当事人们则不应当服从。
§4.8.21.8Si intra diem compromissi aditus arbiter post diem compromissi adesse iusserit, poena non committetur.
如果仲裁员在仲裁协议期限内被请求,却命令在仲裁协议期限届满后出席,则不会触发违约金。
§4.8.21.9Si quis ex litigatoribus ideo non adfuerit, quod ualetudine uel rei publicae causa absentia impeditus sit aut magistratu aut alia iusta de causa, poenam committi Proculus et Atilicinus aiunt: sed si paratus sit in eundem compromittere, actionem denegari aut exceptione tutum fore.
如果诉讼当事人之一由于患病、因公不在、担任政务官或其他正当原因而未能出席,普罗库鲁斯和阿蒂利基努斯认为违约金仍会发生:但如果他准备好就同一名仲裁员重新达成仲裁协议,那么诉讼将被拒绝受理,或者他将受到抗辩的保护。
sed hoc ita demum uerum erit, si arbiter recipere in se arbiterium fuerit paratus: nam inuitum non esse cogendum Iulianus libro quarto digestorum recte scribit: ipse autem nihilo minus poena absoluitur.
然而,这也只有在仲裁员本人准备好接受该仲裁的情况下才是真实的:因为尤里安在《学说汇纂》第四编中正确地指出,不情愿的人是不应当被强迫的:然而,他本人无论如何仍被免除违约金。
§4.8.21.10Si arbiter iussit puta in prouincia adesse litigatores, cum Romae esset in eum compromissum, an ei impune non pareatur, quaeritur.
如果仲裁员例如命令诉讼当事人们在属州出席,而就他达成的仲裁协议是在罗马做出的,问:是否可以不对其服从而不受处罚。
et est uerius, quod Iulianus ait libro quarto, eum locum compromisso inesse, de quo actum sit ut promitteretur: impune igitur ei non parebitur, si alio loci adesse iusserit.
而尤里安在第四编中所说的话更为正确,即:仲裁协议中已包含了当事人协商同意予以承诺的那个地点。 因此,如果他命令在其他地方出席,将可以对其不予服从而不受处罚。
quid ergo, si non appareat, de quo loco actum sit? melius dicetur eum locum contineri, ubi compromissum est.
那么,如果不清楚当事人对哪个地点达成了协议,又该如何? 更为妥当的说法是,它包含了达成仲裁协议的那个地点。
quid tamen si in eo loco, qui sit circa urbem, adesse iusserit? Pegasus admittit ualere iussum.
但是,如果他命令在城市周边的某个地方出席,情况又如何? 佩加苏斯承认该命令有效。
quod puto ita uerum esse, si et eius sit auctoritatis arbiter, ut in secessibus soleat agere, et litigatores facile eo loci uenire possint.
我认为,这也只有在仲裁员本身具有某种身份地位、以至于通常在郊外避暑地执业,且诉讼当事人们能够轻易到达该地点的情况下才是真实的。
§4.8.21.11Sed si in aliquem locum inhonestum adesse iusserit, puta in popinam uel in lupanarium, ut Uiuianus ait, sine dubio impune ei non parebitur: quam sententiam et Celsus libro secundo digestorum probat.
但是,如果他命令在某些不名誉的地方出席,例如如维维亚努斯所言,在酒馆或妓院中,毫无疑问,可以对其不予服从而不受处罚:塞尔苏斯在《学说汇纂》第二编中亦赞同这一观点。
unde eleganter tractat, si is sit locus, in quem alter ex litigatoribus honeste uenire non possit, alter possit, et is non uenerit, qui sine sua turpitudine eo uenire possit, is uenerit, qui inhoneste uenerat, an committatur poena compromissi an quasi opera non praebita.
由此,他进行了巧妙的探讨:如果该地点是诉讼当事人之一无法体面地前往、而另一人却可以前往的地点,且那个本可以前往而无损自身名誉的人未到,而那个本只能不体面地前往的人却到了,是否会触发仲裁协议的违约金,抑或是被视为没有提供协助。
et recte putat non committi: absurdum enim esse iussum in alterius persona ratum esse, in alterius non.
他正确地认为不会触发:因为如果该命令在其中一人的身上是有效的,而在另一人身上却是无效的,这将是荒谬的。
§4.8.21.12Intra quantum autem temporis, nisi detur quod arbiter iusserit, committatur stipulatio, uidendum est.
然而,除非履行了仲裁员所命令的内容,否则问答契约在多长时间内会触发违约金,对此必须予以考量。
et si quidem dies adiectus non sit, Celsus scribit libro secundo digestorum inesse quoddam modicum tempus: quod ubi praeterierit, poena statim peti potest: et tamen, inquit, et si dederit ante acceptum iudicium, agi ex stipulatu non poterit:
而且如果确实未附设期限,塞尔苏斯在《学说汇纂》第二编中写道,这其中包含了一个适度的合理时间:当这一时间经过后,违约金便可立即被请求。 然而他说,即使债务人在接受审判之前履行了债务,也无法根据该问答契约提起诉讼。

词汇与语法注释

  1. 4.8.21.pret multum interest, de omnibus simul ut dicat sententiam compromissum est, an non — 主句动词 `multum interest` 支配由 `an non` 引导的间接疑问句。`ut` 从句(`de omnibus simul ut dicat sententiam`)作为实质主语,表示无人称被动语态 `compromissum est`(“达成协议”)的具体内容。
  2. 4.8.21.1nihil uideri Titium debere Seio — 宾格与不定式(AcI)结构。`uideri`(“被视为”)为主导不定式(从属于虚拟式过去完成时动词 `pronuntiasset`),其逻辑主语为宾格的 `Titium`,`debere` 为补充不定式。
  3. 4.8.21.5nec secundi compromissi arbitrium receperit — 并列连词 `nec` 连接了 `si` 条件从句(始于 `si cum dies...`)中的第二个动词 `receperit`。因此,这亦构成了条件的一部分(“若他没有接受第二次仲裁协议的仲裁”)。
  4. 4.8.21.10eum locum compromisso inesse, de quo actum est ut promitteretur — 间接引语中的宾格与不定式(AcI)结构,其中 `eum locum` 是 `inesse` 的主语。关系从句中的 `actum est ut promitteretur` 是无人称结构(“就……达成了协议”),其中 `ut` 从句构成了其实质主语。
  5. 4.8.21.11unde eleganter tractat, si is sit locus, in quem alter ex litigatoribus honeste uenire non possit, alter possit... an committatur poena compromissi — 复杂的复合句结构。主句动词 `tractat` 支配后面由 `an committatur poena...` 引导的间接疑问句,中间嵌套了 `si` 条件从句(`si is sit locus...`)。在该条件从句内部,进一步并列了两个对比性的情况(`is non uenerit...` 和 `is uenerit...`)。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §4.8.21.pr-4.8.21.12. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:4.8.21.pr-4.8.21.12

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。