[ULPIANUS libro duodecimo ad edictum. ] §4.6.26.prSed et si per praetorem stetit, restitutio indulgebitur.
[乌尔比安《告示注解》第十二卷] 但是,如果因裁判官的原因所致,也将准予恢复原状。
§4.6.26.1Aduersus relegatum restitutionem faciendam ex generali clausula Pomponius ait: sed non et ipsi concedendam, quia potuit procuratorem relinquere: ex causa tamen puto etiam ipsi succurrendum.
彭波尼说,根据一般条款,应当针对被流放者准予恢复原状:但是不应当同样准予他本人,因为他本可以留下代理人:然而我认为,根据具体案情,也应当向他本人提供救济。
§4.6.26.2Ait praetor: 'aut cum eum inuitum in ius uocare non liceret neque defenderetur'.
裁判官说:“或者,当不被允许违背其意愿将其传唤出庭,且他未被代理辩护时”。
haec clausula ad eos pertinet, quos more maiorum sine fraude in ius uocare non licet, ut consulem praetorem ceterosque, qui imperium potestatemue quam habent.
这一条款适用于那些根据祖先传统在不免受处罚的情况下不得被传唤出庭的人,例如执政官、裁判官以及其他拥有其所享有的统治权或职权的人。
sed nec ad eos pertinet hoc edictum, quos praetor prohibet sine permissu suo uocari, quoniam aditus potuit permittere: patronos puta et parentes.
但是,本告示并不适用于那些裁判官禁止在未经其允许的情况下被传唤的人,因为裁判官本可以允许提起请求:例如庇护人和尊属。
§4.6.26.3Deinde adicit 'neque defenderetur': quod ad omnes supra scriptos pertinet praeterquam ad eum, qui absens quid usucepit: quoniam plene supra de eo cautum est.
接着,他补充道“且他未被代理辩护”:这适用于上述所有的人,但那在不在场时通过时效取得了某物的人除外,因为上面已对他作出了充分的规定。
§4.6.26.4Ait praetor: 'siue cui per magistratus sine dolo malo ipsius actio exempta esse dicetur'.
裁判官说:“或者如果有人被声称在自身无恶意的情况下,因政务官的原因而被剥夺了诉权”。
hoc quo? ut si per dilationes iudicis effectum sit, ut actio eximatur, fiat restitutio.
这是为了什么? 以便如果由于审判官的拖延导致诉权被剥夺,则应予以恢复原状。
sed et si magistratus copia non fuit, Labeo ait restitutionem faciendam.
而且,如果无法接触到政务官,拉贝奥认为应当准予恢复原状。
per magistratus autem factum ita accipiendum est, si ius non dixit: alioquin si causa cognita denegauit actionem, restitutio cessat: et ita Seruio uidetur.
然而,“因政务官的原因所致”应当这样理解:如果他没有进行法律宣告。 否则,如果他在查明案情后拒绝了诉权,则恢复原状不予适用:塞尔维乌斯也是这样认为的。
item per magistratus factum uidetur, si per gratiam aut sordes magistratus ius non dixerit: et haec pars locum habebit, nec non et superior 'secumue agendi potestatem non faciat': nam id egit litigator, ne secum agatur, dum iudicem corrumpit.
同样,如果由于政务官的偏袒或贪赃而未进行法律宣告,这也视为“因政务官的原因所致”:这一部分将适用,而且前面的“或者不给与之诉讼的机会”也同样适用:因为诉讼当事人在贿赂审判官期间,正是企图达到不被起诉的目的。
§4.6.26.5Actio exempta sic erit accipienda, si desiit agere posse.
“诉权被剥夺”应当理解为:如果已经无法提起诉讼。
§4.6.26.6Et adicitur: 'sine dolo malo ipsius', uidelicet ut, si dolus eius interuenit, ne ei succurratur: ipsis enim delinquentibus praetor non subuenit.
并补充道:“在自身无恶意的情况下”,这显然是为了如果其存在故意,则不予其救济:因为对于违法者本人,裁判官是不予救助的。
proinde si, dum uult apud sequentem praetorem agere, tempus frustratus est, non ei subuenietur.
因此,如果当他想在下一任裁判官面前提起诉讼时,却拖延了时间,则不予他救济。
sed et si, dum decreto praetoris non obtemperat, iurisdictionem ei denegauerit, non esse eum restituendum Labeo scribit.
但是,如果当他不服从裁判官的决定时,裁判官拒绝向其行使管辖权,拉贝奥写道,不应对他予以恢复原状。
idemque si ex alia iusta causa non fuerit ab eo auditus.
同样,如果是由于其他正当原因而未被他审理,也是如此。
§4.6.26.7Si feriae extra ordinem sint indictae, ob res puta prospere gestas uel in honorem principis, et propterea magistratus ius non dixerit, Gaius Cassius nominatim edicebat restituturum se, quia per praetorem uidebatur factum: sollemnium enim feriarum rationem haberi non debere, quia prospicere eas potuerit et debuerit actor, ne in eas incidat.
如果宣布了临时节日,例如因战事顺利或为了向元首致敬,并因此政务官未进行法律宣告,盖尤斯·卡西乌斯曾明确在告示中宣称,他将准予恢复原状,因为这被视为是因裁判官的原因所致:因为不应当考虑法定的节日,因为原告能够且应当预见到这些节日,从而避免在这些日子起诉。
quod uerius est, et ita Celsus libro secundo digestorum scribit.
这是更正确的,凯尔苏斯在《学说汇纂》第二卷中也是这样写的。
sed cum feriae tempus eximunt, restitutio dumtaxat ipsorum dierum facienda est, non totius temporis.
但是,当节日剥夺了时间时,应当仅就这些日子本身准予恢复原状,而不是就整个期间。
et ita Iulianus libro quarto digestorum scribit: ait enim rescissionem usucapionis ita faciendam, ut hi dies restituantur, quibus actor agere uoluit et interuentu feriarum impeditus est.
尤里安在《学说汇纂》第四卷中也是这样写的:因为他说,时效取得的撤销应当以这样一种方式进行,即恢复原告本欲提起诉讼但因节日的介入而受阻的那些日子。
§4.6.26.8Quotiens per absentiam quis non toto tempore aliquem exclusit, ut puta rem tuam possedi uno minus die statuto in usucapionibus tempore, deinde rei publicae causa abesse coepi, restitutio aduersus me unius diei facienda est.
每当有人因不在场而未在整个期间内将他人排除时,例如,我占有了你的财产,比时效取得所规定的时间少了一天,然后我开始因公不在场,则应当针对我准予一天时间的恢复原状。
§4.6.26.9'Item', inquit praetor, 'si qua alia mihi iusta causa uidebitur, in integrum restituam.
裁判官说:“同样,如果我认为有任何其他正当原因,我将予以恢复原状。
' haec clausula edicto inserta est necessario: multi enim casus euenire potuerunt, qui deferrent restitutionis auxilium, nec singillatim enumerari potuerunt, ut quotiens aequitas restitutionem suggerit, ad hanc clausulam erit descendendum.
”这一条款是出于必要而被载入告示中的:因为可能发生许多需要提供恢复原状救济的情况,且无法被逐一列举,以至于每当公平提示需要恢复原状时,就必须求助于这一条款。
ut puta legatione quis pro ciuitate functus est: aequissimum est eum restitui, licet rei publicae causa non absit: et saepissime constitutum est adiuuari eum debere, siue habuit procuratorem siue non.
例如,有人代表城市担任使节:尽管他并非因公不在场,但对他予以恢复原状是最公平的:且已经非常频繁地做出规定,无论他是否留有代理人,都应当给予其救助。
idem puto, et si testimonii causa sit euocatus ex qualibet prouincia uel in urbem uel ad principem: nam et huic saepissime est rescriptum subueniri.
我认为,如果是由于作证的原因而从任何行省被召唤至罗马市或元首处,也是如此:因为对他也已非常频繁地通过敕答予以救济。
sed et his, qui cognitionis gratia uel appellationis peregrinati sunt, similiter subuentum.
而且,对于那些因审判或上诉而旅居异乡的人,也同样给予了救助。
et generaliter quotienscumque quis ex necessitate, non ex uoluntate afuit, dici oportet ei subueniendum.
并且一般而言,每当有人是出于迫不得已而非出于自愿而不在此地时,都应当说应当给予其救助。