[ULPIANUS libro duodecimo ad edictum. ] §4.6.15.prAb hostibus autem captis postliminio reuersis succurritur aut ibi mortuis, quia nec procuratorem habere possunt: cum aliis supra scriptis etiam per procuratorem possit subueniri praeter eos, qui in seruitute detinentur.
[ULPIANUS libro duodecimo ad edictum.] 然而,对于被敌人俘虏并因恢复权利而归国的人,或死于敌人处的人,给予救济,因为他们甚至不能拥有代理人;而除那些被拘禁于奴役状态中的人之外,上面所写的其他人在此时可以通过代理人获得救济。
ego autem etiam nomine eius, qui hostium potitus est, si curator (ut plerumque) fuerit bonis constitutus, auxilium competere existimo.
但我认为,即使是以被敌人虏获之人的名义,如果(如通常那样)已为其财产设立了财产管理人,也应当认为具有救济的权利。
§4.6.15.1Non minus autem ab hostibus capto quam ibi nato, qui postliminium habet, succursum uidetur.
此外,不仅是被敌人俘虏的人,而且在敌人处出生并拥有恢复权利的人,也被视为同样可以获得救济。
§4.6.15.2Si damni infecti missus sit in aedes militis, si quidem praesente eo iussit praetor possideri, non restituitur, sin uero absente eo, dicendum subueniri ei debere.
如果因未发生之损害而准许进入军人的房屋,倘若司法官是在其在场时命令占有的,则不予原状恢复;但如果是其不在场时,则应当说必须给予其救济。
§4.6.15.3Sed quod simpliciter praetor edixit 'posteaue' ita accipiendum est, ut si inchoata sit bonae fidei possessoris detentatio ante absentiam, finita autem reuerso, restitutionis auxilium locum habeat non quandoque, sed ita demum, si intra modicum tempus quam rediit hoc contigit, id est dum hospitium quis conducit, sarcinulas componit, quaerit aduocatum: nam eum, qui differt restitutionem, non esse audiendum Neratius scribit.
但是,司法官简单地宣告“或在此之后”一语,应当这样理解:如果善意占有人的实际控制在不在场之前已经开始,而在其返回后才告结束,那么原状恢复的救济并非随时可以适用,而仅在这一情况发生于他返回后的极短时间内,即当有人在租用旅店、整理行装、寻找辩护人时,方得适用。 因为内拉蒂乌斯写道,延误原状恢复之人是不应被听取的。