[PAULUS libro secundo ad Sabinum. ] §4.5.11.prCapitis deminutionis tria genera sunt, maxima media minima: tria enim sunt quae habemus, libertatem ciuitatem familiam.
[PAULUS libro secundo ad Sabinum.] 人格减等有三种:最大、中等和最小。 因为我们所拥有的是三种:自由、市民权和家族。
igitur cum omnia haec amittimus, hoc est libertatem et ciuitatem et familiam, maximam esse capitis deminutionem: cum uero amittimus ciuitatem, libertatem retinemus, mediam esse capitis deminutionem: cum et libertas et ciuitas retinetur, familia tantum mutatur, minimam esse capitis deminutionem constat.
因此,当我们失去这一切,即自由、市民权和家族时,显然这是最大的人格减等;而当我们失去市民权但保留自由时,这是中等的人格减等;当自由和市民权都被保留,仅家族发生改变时,这是最小的人格减等。