[POMPONIUS libro nono epistularum et uariarum lectionum. ] §4.4.50.prIunius Diophantus Pomponio suo salutem.
[庞波尼乌斯,《书信与杂记集》第九卷] 尤尼乌斯·迪奥凡图斯向其挚友庞波尼乌斯致敬。
Minor uiginti quinque annis nouandi animo intercessit pro eo, qui temporali actione tenebatur, tunc cum adhuc supererant decem dies, et postea in integrum restitutus est: utrum restitutio, quae creditori aduersus priorem debitorem datur, decem dierum sit an plenior? ego didici ex tempore in integrum restitutionis tantundem temporis praestandum, quantum supererat: tu quid de eo putas uelim rescribas.
一名未满二十五岁的未成年人以更改的意图,为一个承受定期诉权之诉的人承担了债务,当时期限还剩十天,随后该未成年人获得了恢复原状:给债权人针对前债务人所享有的恢复原状,是只有十天的期限,还是更长的时间? 我曾学到,自恢复原状之时起,应当提供与此前剩余时间相同的期限。 我想请您回信告诉我您对此有何看法。
respondit: sine dubio, quod de temporali actione, in qua intercessit minor, sensisti, puto uerius esse: ideoque et pignus, quod dederat prior debitor, manet obligatum.
他回答道:“毫无疑问,我认为你关于未成年人介入的定期诉权所持的看法是更正确的;因此,前债务人所提供的质权亦继续保持其担保效力。 ”