[PAULUS libro primo quaestionum. ] §4.4.32.prMinor uiginti quinque annis adito praeside ex aspectu corporis falso probauit perfectam aetatem: curatores cum intellexissent esse minorem perseuerauerunt in administratione: medio tempore post probatam aetatem ante impletum uicensimum quintum annum solutae sunt adulescenti pecuniae debitae easque male consumpsit.
[保罗,著《发问集》第一卷] 一个未满二十五岁的未成年人,诉至行省总督,根据其身体外貌,错误地证明了自己已达成年。 财产管理人虽然明知他仍是未成年人,却继续进行管理。 在证明成年之后、满二十五岁之前的过渡期间,属于该青年的债权款项被支付给了他,而他将其挥霍一空。
quaero cuius sit periculum: et quid si curatores quoque in eodem errore perseuerassent, ut putarent maiorem esse et abstinuissent se ab administratione, curationem etiam restituissent, an periculum temporis, quod post probatam aetatem cessit, ad eos pertineat? respondi: hi, qui debita exsoluerunt, liberati iure ipso non debent iterum conueniri.
我发问:该风险由谁承担? 又如果财产管理人也处于同样的错误之中,认为他已达成年,并放弃了管理,甚至移交了财产管理权,那么在证明成年之后所渡过之期间的风险是否归属于他们? 我答复道:那些偿付了债务的人,依法已获免责,不应再次被诉。
plane curatores, qui scientes eum minorem esse perseuerauerunt in eodem officio, non debuerunt eum pati accipere pecunias debitas et debebunt hoc nomine conueniri.
显然,那些明知其为未成年人却继续留任原职的财产管理人,不应当容许他接受应付给他的款项,并应以此名义被诉。
quod si et ipsi decreto praesidis crediderunt et administrare cessauerunt uel etiam rationem reddiderunt, similes sunt ceteris debitoribus, ideoque non conueniuntur.
但如果他们自己也相信了总督的决定并停止了管理,或者甚至交付了账目,那么他们与其他债务人处于同等地位,因此不被起诉。