[ULPIANUS libro undecimo ad edictum. ] §4.3.9.prSi quis adfirmauit minimam esse hereditatem et ita eam ab herede emit, non est de dolo actio, cum ex uendito sufficiat.
[乌尔比安《告示注解》第十一卷] 如果有人确言遗产极少,并因此从继承人处买下该遗产,则不提起欺诈诉讼,因为基于买卖的诉讼已足够。
§4.3.9.1Si autem mihi persuaseris, ut repudiem hereditatem, quasi minus soluendo sit, uel ut optem seruum, quasi melior eo in familia non sit: dico de dolo dandam, si callide hoc feceris.
但如果你说服我放弃遗产,仿佛它是无力偿还的,或者说服我选择某个奴隶,仿佛在该家户中没有比他更好的奴隶:我认为,如果你是狡诈地这样做,则应当给予欺诈诉讼。
§4.3.9.2Item si tabulae testamenti, ne de inofficioso diceretur, diu suppressae sint, mox mortuo filio prolatae, heredes filii aduersus eos qui suppresserunt et lege Cornelia et de dolo posse experiri.
同样,如果遗嘱板为了不被指控为违反道义的遗嘱而被长期隐匿,并在儿子死后随即被出示,则儿子的继承人们可以对隐匿遗嘱板的人提起诉讼,既可以依据科尔内利乌斯法,也可以依据欺诈诉讼。
§4.3.9.3Labeo libro trigensimo septimo posteriorum scribit, si oleum tuum quasi suum defendat Titius, et tu hoc oleum deposueris apud Seium, ut is hoc uenderet et pretium seruaret, donec inter uos deiudicetur cuius oleum esset, neque Titius uelit iudicium accipere: quoniam neque mandati neque sequestraria Seium conuenire potes nondum impleta condicione depositionis, de dolo aduersus Titium agendum.
拉贝奥在《遗著》第三十七卷中写道,如果提修斯将你的橄榄油作为他自己的油进行主张,而你将这橄榄油寄托给塞乌斯,以便他出售此油并保存价金,直到在你们之间判决这橄榄油属于谁,而提修斯不愿意接受审判:因为在寄托条件尚未成就时,你既不能通过委任诉讼也不能通过专门保管诉讼起诉塞乌斯,所以应当对提修斯提起欺诈诉讼。
sed Pomponius libro uicensimo septimo posse cum sequestre praescriptis uerbis actione agi, uel si is soluendo non sit, cum Titio de dolo.
但蓬波尼乌斯在第二十七卷中认为,可以通过规定言词诉讼起诉专门保管人,或者如果他无力偿还,则对提修斯提起欺诈诉讼。
quae distinctio uera esse uidetur.
这一区分似乎是正确的。
§4.3.9.4Et si seruum pigneratum noxae mihi dederis per iudicem et sis absolutus: de dolo teneris, si apparuerit esse eum pigneri datum.
并且,如果你通过裁判官将一个已抵押的奴隶作为损害赔偿交付给我,而你被宣告无罪:如果显现出该奴隶已被设立抵押,你将承担欺诈责任。
§4.3.9.4aHaec de dolo actio noxalis erit: ideo Labeo quoque libro trigensimo praetoris peregrini scribit de dolo actionem serui nomine interdum de peculio, interdum noxalem dari.
这一欺诈诉讼将是损害赔偿诉讼;因此,拉贝奥在《外来人裁判官》第三十卷中也写道,以奴隶的名义提起的欺诈诉讼,有时在特有财产的限度内给予,有时作为损害赔偿诉讼给予。
nam si ea res est, in quam dolus commissus est, ex qua de peculio daretur actio, et nunc in peculio dandam: sin uero ea sit, ex qua noxalis, hoc quoque noxale futurum.
因为如果发生了欺诈的该项事务,是属于本应给予特有财产诉讼的事务,那么现在也应当在特有财产限度内给予诉讼;但如果是属于给予损害赔偿诉讼的事务,则本诉讼也将是损害赔偿诉讼。
§4.3.9.5Merito causae cognitionem praetor inseruit: neque enim passim haec actio indulgenda est.
裁判官合理地引入了原因审查:因为这一诉讼不应被随意准予。
nam ecce in primis, si modica summa sit,
因为,首先,如果是微不足道的金额,