[MODESTINUS libro primo responsorum. ] §3.5.25.prCum alicui ciuitati per fideicommissum restitui iussa esset hereditas, magistratus actores horum bonorum Titium et Seium et Gaium idoneos creauerunt: postmodum hi actores inter se diuiserunt administrationem bonorum idque egerunt sine auctoritate et sine consensu magistratuum.
[莫德斯蒂努斯,《解答录》第一卷] 当某份遗产被命令通过遗言信托复还给某个城市时,政务官们任命了提修斯、塞尤斯和盖尤斯作为这些财产的合适代理人。 随后,这些代理人在他们之间分割了财产的管理权,并且在未经政务官授权和同意的情况下实行了这一分割。
post aliquod tempus testamentum, per quod restitui ciuitati hereditas fideicommissa esset, irritum probatum est pro tribunali atque ita ab intestato Sempronius legitimus heres defuncti extitit: sed ex his actoribus unus non soluendo decessit et nemo heres eius extitit.
一段时间后,那份据以将信托遗产复还给城市的遗嘱,在法庭上被证明是无效的。 因此,塞姆普罗尼乌斯作为死者无遗嘱的法定继承人出现了。 然而,在这些代理人中,有一人在无力偿债的情况下死亡,且没有任何人作为其继承人出现。
quaero, si Sempronius conueniet actores horum bonorum, periculum inopis defuncti ad quos pertinet? Herennius Modestinus respondit, quod ab uno ex actoribus ob ea quae solus gessit negotiorum gestorum actione seruari non potest, ad damnum eius cui legitima hereditas quaesita est pertinere.
我请问,如果塞姆普罗尼乌斯起诉这些财产的代理人,因该无资力死者而产生的风险由谁承担? 赫雷尼乌斯·莫德斯蒂努斯回答说,因代理人中一人单独处理的事项,而无法通过事务管理之诉从其处收回的部分,归于获得法定继承权之人的损失。