[PAULUS libro nono ad edictum. ] §3.5.14.prPomponius libro uicensimo sexto in negotiis gestis initio cuiusque temporis condicionem spectandam ait.
[保罗,《告示注解》第九卷] 蓬波尼乌斯在第二十六卷中指出,在事务管理中,应当考虑每个时期开始时[被管理人]的身份状态。
quid enim, inquit, si pupilli negotia coeperim gerere et inter moras pubes factus sit? uel serui aut filii familias et interea liber aut pater familias effectus sit? hoc et ego uerius esse didici, nisi si ab initio quasi unum negotium gesturus accessero, deinde alio animo ad alterum accessero eo tempore, quo iam pubes uel liber uel pater familias effectus est: hic enim quasi plura negotia gesta sunt et pro qualitate personarum et actio formatur et condemnatio moderatur.
因为,他问道,如果我开始管理一个未成年受监护人的事务,而在其间他已成年,那该怎么办? 或者,如果我管理一个奴隶或家子的事务,而在此期间他已获得自由或成为家父,又该如何? 我也学到这一点是更为正确的,除非我从一开始就着手进行,仿佛是要管理一项单一的事务,然后在那个人已经成年、获得自由或成为家父的时候,又以不同的意图着手管理另一项事务:因为在这种情况下,就仿佛管理了多项事务,且诉权根据当事人的身份而形成,有罪宣告[的额度]也依此进行调整。