[IDEM libro octauo ad edictum. ] §3.3.42.prLicet in popularibus actionibus procurator dari non possit, tamen dictum est merito eum qui de uia publica agit et priuato damno ex prohibitione adficitur, quasi priuatae actionis dare posse procuratorem.
[同人,《告示注解》第八卷] 即使在民众诉讼中不能指定诉讼代理人,但人们仍理所当然地认为,因关于公路提起诉讼并由于禁令而遭受私法上损害的人,可以如同提起私诉那样指定诉讼代理人。
multo magis dabit ad sepulchri uiolati actionem is ad quem ea res pertinet.
与该事务相关的人,更应为侵害坟墓之诉指定诉讼代理人。
§3.3.42.1Ad actionem iniuriarum ex lege Cornelia procurator dari potest: nam etsi pro publica utilitate exercetur, priuata tamen est.
对于根据《科尔内利亚法》提起的侵害之诉,可以指定诉讼代理人:因为即使它是为了公共利益而行使,它仍然是私诉。
§3.3.42.2Ea obligatio, quae inter dominum et procuratorem consistere solet, mandati actionem parit.
通常存在于本人与诉讼代理人之间的债务关系,产生委任之诉。
aliquando tamen non contrahitur obligatio mandati: sicut euenit, cum in rem suam procuratorem praestamus eoque nomine iudicatum solui promittimus: nam si ex ea promissione aliquid praestiterimus, non mandati, sed ex uendito si hereditatem uendidimus, uel ex pristina causa mandati agere debemus: ut fit cum fideiussor reum procuratorem dedit.
然而,有时并不会缔结委任债务:例如当我们为自己的利益指定诉讼代理人,并以其名义承诺履行判决时,就会发生这种情况。 因为如果我们根据该承诺履行了某种给付,我们不应提起委任之诉,而应当(如果我们卖出了继承财产)提起因买卖之诉,或者根据原先的委任原因提起诉讼:正如保证人将主债务人指定为诉讼代理人时那样。
§3.3.42.3Is cui hereditas ex Trebelliano senatus consulto restituta est heredem iure dabit procuratorem.
根据《特雷贝尔里安元老院决议》获得继承财产返还的人,将依法指定继承人为诉讼代理人。
§3.3.42.4Sed et dominum pignoris creditor recte dabit procuratorem ad Seruianam.
而且,债权人也可以在塞维亚之诉中,正当地将质物所有人指定为诉讼代理人。
§3.3.42.5Porro si uni ex reis credendi constitutum sit isque alium in constitutam pecuniam det, non negabimus posse dare.
此外,如果与多名共同债权人之一达成了(付款)约定,且其就该约定金额指定了他人,我们不否认他可以这样指定。
sed et ex duobus reis promittendi alter alterum ad defendendum procuratorem dabit.
而且,在两名共同债务人中,一人可以指定另一人为诉讼代理人以进行辩护。
§3.3.42.6Si plures heredes sint et familiae erciscundae aut communi diuidundo agatur, pluribus eundem procuratorem non est permittendum dare, quoniam res expediri non potest circa adiudicationes et condemnationes: plane permittendum dare, si uni coheredi plures heredes existant.
如果有多名继承人,并且提起遗产分割或共有物分割之诉,则不应允许数人指定同一人作为诉讼代理人,因为在裁判分配和判决处罚方面无法解决事务。 显然,如果某一共同继承人有数名继承人继承,则应当允许这样指定。
§3.3.42.7Reo latitante post litem contestatam ita demum fideiussores eum defendere uidebuntur, si uel unus ex his eum pro solido defendat, uel omnes uel qui ex his unum dederint in quem iudicium transferetur.
在诉讼确立后被告藏匿时,只有在以下情况下,保证人们才会被视为对其进行了辩护:或者是他们中的一人为其承担全部债务而进行辩护,或者是所有人共同辩护,或者是他们中提供了将诉讼转移至其身上的那一个代理人的人们进行辩护。