[ULPIANUS libro octauo ad edictum. ] §3.3.15.prSi defunctus sit dominus ante litem contestatam, iudicatum solui stipulatione pro suo procuratore data, procurator compellendus est ad iudicium accipiendum: ita tamen si hoc dominus sciente procuratore et non contradicente fecit.
[乌尔比安,告示注解第八卷] 如果委托人在诉讼系属前死亡,且已为其代理人提供了判决履行之允诺,则代理人必须被强迫接受审判:然而,这仅限于委托人在代理人知情且未反对的情况下进行了此事。
quod si aliter actum est, inscium quidem procuratorem teneri satis inciuile est, committitur autem ob rem non defensam stipulationis clausula.
但如果是以其他方式进行的,让不知情的代理人承担责任确实是极为不公的,但允诺的条款会因未予辩护而发生违约。
§3.3.15.1Qui ad communi diuidundo iudicium datus est, ad agendum item et ad defendendum uidebitur datus duplici cautela interponenda.
凡为共有物分割诉讼而被指定之人,在须提供双重担保的情况下,将被视为既是为了起诉、同样也是为了辩护而被指定的。