[ULPIANUS libro quinto ad edictum. ] §2.7.1.prHoc edictum praetor proposuit, ut metu poenae compesceret eos, qui in ius uocatos ui eripiunt.
[乌尔比安,《告示注解》第五卷] 裁判官公布此告示,旨在通过处罚的恐惧来约束那些用暴力抢夺被传唤到庭者的人。
§2.7.1.1Denique Pomponius scribit serui quoque nomine noxale iudicium reddendum, nisi sciente domino id fecit: tunc enim sine noxae deditione iudicium suscipiet.
此外,蓬波尼乌斯写道,对于奴隶的行为也应当提起加害诉讼,除非奴隶是在主人知情的情况下实施该行为的:因为在这种情况下,主人应当在没有加害给付的情况下承担诉讼。
§2.7.1.2Ofilius putat locum hoc edicto non esse, si persona, quae in ius uocari non potuit, exempta est, ueluti parens et patronus ceteraeque personae: quae sententia mihi uidetur uerior.
奥菲利乌斯认为,如果被救出的是不能被传唤到庭的人,例如父母、赞助人及其他此类人,则本告示无适用余地:这意见在我看来更为正确。
et sane si deliquit qui uocat, non deliquit qui exemit.
因为事实上,如果传唤者犯了过错,那么施救者就没有犯过错。