[ULPIANUS libro quinto ad edictum. ] §2.4.8.prAdoptiuum patrem, quamdiu in potestate est, in ius uocare non potest iure magis potestatis quam praecepto praetoris, nisi sit filius qui castrense habuit peculium: tunc enim causa cognita permittetur.
[乌尔比安,《告示评注》第五卷] 只要儿子在养父的家父权下,他就不能将养父传唤出庭,与其说是因为裁判官的命令,不如说是由于家父权的法,除非他是拥有兵役特有财产的儿子:因为在这种情况下,经审查原因后将予以准许。
sed naturalem parentem ne quidem dum est in adoptiua familia in ius uocari.
但是,即使[儿子]在收养家庭中,也不能将生身父母传唤出庭。
'Patronum', inquit, 'patronam'.
告示说:“保护人、女保护人。
patroni hic accipiendi sunt, qui ex seruitute manumiserunt: uel si collusionem detexit: uel si qui praeiudicio pronuntietur esse libertus, cum alioquin non fuerit, aut si iuraui eum libertum meum esse: quemadmodum per contrarium pro patrono non habebor, si contra me iudicatum est aut si me deferente iurauerit se libertum non esse.
”在此,应当被理解为保护人的是那些将奴隶解放的人;或者,如果[主人]揭露了通谋;或者,如果某人通过预先审判被宣告为解放自由人,尽管在其他情况下他并非如此,或者如果我宣誓他为我的解放自由人;正如相反地,如果判决对我予以否定,或者在我提出宣誓要求时,他宣誓自己并非解放自由人,我将不被视为保护人。
§2.4.8.1Sed si ad iusiurandum adegi, ne uxorem ducat, ne nubat, impune in ius uocabor.
但是,如果我强迫他宣誓不娶妻,或强迫她宣誓不嫁人,我将得免受处罚地被传唤出庭。
et Celsus quidem ait in tali liberto ius ad filium meum me uiuo non transire: sed Iulianus contra scribit.
而凯尔苏斯确实认为,对于此类解放自由人,保护人的权利在我活着时并不转移给我的儿子;但尤里安持有相反的观点。
plerique Iuliani sententiam probant.
大多数人赞同尤里安的观点。
secundum quod eueniet, ut patronus quidem in ius uocetur, filius quasi innocens non uocetur.
根据这一点,结果将是:保护人本人确实会被传唤出庭,而儿子则因无辜而不被传唤。