[ULPIANUS libro tertio ad edictum. ] §2.1.7.prSi quis id, quod iurisdictionis perpetuae causa, non quod prout res incidit, in albo uel in charta uel in alia materia propositum erit, dolo malo corruperit: datur in eum quingentorum aureorum iudicium, quod populare est.
[乌尔比安,《告示注解》第三卷] 如果有人因恶意损坏了为了永久裁判权而公布、而非因临时事件而公布的在白板、纸张或其他材料上的内容:将对其提起五百金币的诉讼,这属于民事公诉。
§2.1.7.1Serui quoque et filii familias uerbis edicti continentur: sed et utrumque sexum praetor complexus est.
奴隶和家子也被包括在告示的言辞中;而且裁判官已经涵盖了男女两性。
§2.1.7.2Quod si dum proponitur uel ante propositionem quis corruperit, edicti quidem uerba cessabunt, Pomponius autem ait sententiam edicti porrigendam esse ad haec.
但如果有人在公布期间或公布之前将其损坏,虽然告示的字面言辞将不适用,但蓬波尼乌斯认为,告示的本意应该扩大适用至这些情况。
§2.1.7.3In seruos autem, si non defenduntur a dominis, et eos qui inopia laborant corpus torquendum est.
然而,对于奴隶,如果他们没有受到主人的保护,以及对于那些遭受贫困折磨的人,应当施以肉体拷问。
§2.1.7.4Doli mali autem ideo in uerbis edicti fit mentio, quod si per imperitiam uel rusticitatem uel ab ipso praetore iussus uel casu aliquis fecerit, non tenetur.
告示的言辞中之所以提及“恶意”,是因为如果有人因缺乏技能、粗俗、或受裁判官本人命令、或因意外而实施了该行为,则不承担责任。
§2.1.7.5Hoc uero edicto tenetur et qui tollit, quamuis non corruperit: item et qui suis manibus facit et qui alii mandat.
此外,根据本告示,即使没有损坏,取走该物的人也要承担责任;同样,亲自动手者和命令他人者也要承担责任。
sed si alius sine dolo malo fecit, alius dolo malo mandauit, qui mandauit tenebitur: si uterque dolo malo fecerit, ambo tenebuntur: nam et si plures fecerint uel corruperint uel mandauerint, omnes tenebuntur:
但是,如果一人无恶意而实施,另一人有恶意而命令,则发出命令者将承担责任;如果双方均有恶意,则双方都将承担责任:因为即使有数人实施、损坏或命令,所有人也都将承担责任。