[ULPIANUS libro sexagensimo octauo ad edictum. ] §1.8.9.prSacra loca ea sunt, quae publice sunt dedicata, siue in ciuitate sint siue in agro.
[乌尔比安《告示注解》第六十八卷] 神圣场所是指那些被公开放献的场所,无论其位于城市还是位于乡村。
§1.8.9.1Sciendum est locum publicum tunc sacrum fieri posse, cum princeps eum dedicauit uel dedicandi dedit potestatem.
应当知道,只有当皇帝奉献了某一公共场所,或者赋予了奉献该场所的权力时,它才能成为神圣场所。
§1.8.9.2Illud notandnm est aliud esse sacrum locum, aliud sacrarium.
应当注意这一点:神圣场所是一回事,圣物保管处则是另一回事。
sacer locus est locus consecratus, sacrarium est locus, in quo sacra reponuntur, quod etiam in aedificio priuato esse potest, et solent, qui liberare eum locum religione uolunt, sacra inde euocare.
神圣场所是被祝圣的场所;圣物保管处则是存放圣物的场所,它甚至可以存在于私有建筑物中,而那些希望免除该场所之宗教拘束的人,通常会从那里移出圣物。
§1.8.9.3Proprie dicimus sancta, quae neque sacra neque profana sunt, sed sanctione quadam confirmata: ut leges sanctae sunt, sanctione enim quadam sunt subnixae.
严格来说,我们将那些既非神圣亦非世俗、而是通过某种罚则予以确立的事物称为“神圣的”:例如,法律是神圣的,因为它们得到了某种罚则的支持。
quod enim sanctione quadam subnixum est, id sanctum est, etsi deo non sit consecratum: et interdum in sanctionibus adicitur, ut qui ibi aliquid commisit, capite puniatur.
因为,凡是得到某种罚则支持的事物,即使没有献给神,也是神圣的;有时在罚则中还会增加规定,凡在彼处犯有某种行为的人,将处以死刑。
§1.8.9.4Muros autem municipales nec reficere licet sine principis. uel praesidis auctoritate nec aliquid eis coniungere uel superponere.
此外,未经皇帝或行省总督的授权,既不允许修复自治市的城墙,也不允许在城墙上连接或叠放任何东西。
§1.8.9.5Res sacra non recipit aestimationem.
神圣之物不可估价。